Amarok

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Amarok est album Michaelis Oldfield anno 1990 editum, peculiare, quod tantum unum carmen nomine Amarok, longitudine horae et duorum secundorum (1:00:02), continet. Stylus musicus albi similis est musicae Africanae.

Oldfield dixit nomen Amarok nihil significare, etsi similis sit multorum nominum linguae Scoticae. Etiam, si litterae separentur, Am-a-rok significare posse "I am rock" ("Lapideus sum"), quod demonstrare se non mutari temporibus mutantibus, sed scire, quid facere velit, et id ipsum facere.

In fine carminis versus cantatur linguá Xhosa:

"Sondela / uSomandla / sukuma / wena / obengezela."

qui significat ferme "Nobis propinqua, Omnipotens, surge, tu qui splendes."


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!