Incantations

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Incantations est album quartum Michaelis Oldfield anno 1978 editum, longitudine 72 minutarum et 44 secundarum, quo fit ut secundum longissimum opus eius sit, albo Light + shade longissimo.

In parte prima operis chorus iterat nomina trium dearum: Dianae, Lunae, Lucinae. Verba in parte secundá cantantur ex capitibus XXII et XII The Song of Hiawatha Henrici Wadsworth Longfellow operis epici. Verba autem tertiae partis, paulum quidem accommodata, ex Cynthia's Revels, Beniamini Jonson ludo scaenico, sumuntur.

Carmina albi[recensere | fontem recensere]

  1. Incantations, Part One (19:08)
  2. Incantations, Part Two (19:36)
  3. Incantations, Part Three (16:58)
  4. Incantations, Part Four (17:01)
Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!