Messor compositus

E Vicipaedia
Messor compositus carro aperto praeditus, exemplar quod societas Lely anno 1970 fabricata est.
Fucus video de messore composito, 2022

Hodiernus messor compositus,[1] breviter compositus, est machina versatilis quae ad varia frumenta efficienter metenda designatur. Trís metendi rationes distinctas una coniungit, quae sunt messis, tritura, ventilatio. Inter usitate metitos composito proventús sunt triticum, avena, secale, hordeum, maizum, sorghum, glycine, linum, helianthus, canola. Stramentum separatum, in agro iacens, consistit in reliquis proventús caulibus foliisque, nutrimentis plerumque carentibus; quod stramentum minutatim conciditur, super terram dispergitur, in solum aratro miscetur, aut in fasces colligitur stragulum vel victus pecoris.

Historia[recensere | fontem recensere]

Compositus generis Claas Lexion 570, carro incluso, tritore rotario, et gubernatione automatica ab instrumentis lasericis ducta, avenam metit.

Patricius Bell, clericus et inventor Scoticus, anno 1826 machinam messoriam designavit (sed diploma patens non petiit), quae principium forficis plantarum sectarum adhibebat, quod principium iam hodie in usu est. Machina Belliana ab equis trahi solebat; nonnullae in Civitatibus Foederatis venumdatae sunt. Anno autem 1835, Hiram Moore, inventor Americanus, primum verum messorem compositum fabricari coepit et diploma patens adeptus est, machinam quae frumenta cerealia metere, terere, ventilare potuit. Prima exemplaria ab equis, mulis, bobus trahebantur.[2]

Progressus similis in Australia evolutionem implicavit machinae Anglice stripper appellatae, quae in stripper Gallico condita est, a Ioanne Ridley aliisque in Australia Australi ante annum 1843 excogitatae. Quae machina solum capita plantarum colligebat, caules super terram reliquens.[3]. Stripper et machinae similes pauciores partes moventís habebant, et solum capita colligentes, minus energiá utebantur. Emendationes Hugonis Victoris McKay fecerunt ut compositus in commercio prosper anno 1885 esset, nomine Sunshine Header-Harvester.[4]

Nexus interni

Partes usitati messoris compositi hodierni (Anglice descriptae)
1) Reel
2) Cutter bar
3) Header auger
4) Grain conveyor
5) Stone trap
6) Threshing drum
7) Concave
8) Straw walker
9) Grain pan
10) Fan
11) Top Adjustable sieve
12) Bottom sieve
13) Tailings conveyor
14) Rethreshing of tailings
15) Grain auger
16) Grain tank
17) Straw chopper
18) Driver's cab
19) Engine
20) Unloading auger
21) Impeller
Compositus generis "Sunshine" in regione Henty Novae Cambriae Australis Australiae.
Messor compositus societatis John Deere 9870 STS cum 625D.
Messor compositus societatis Case, a viginti mulis ductus.
Exemplar John Deere 9870 STS.
Generalia
Societates notabiles quae messores compositos fabricantur

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. "About Combine harvesters". Mascus UK .
  3. "Sunshine Header Harvester" 
  4. Timesonline.co.uk, accessum 31 Septembris 2009.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad messorem compositum spectant (Combine harvester, Combine harvesters).