Leges Keplerianae

E Vicipaedia
Leges Kepleranae lineamentis breviter astrictae: 1. Duae orbitae ellipticae, foci ƒ1 et ƒ2 pro planeta 1, ƒ1 et ƒ3 pro planeta 2. Sol (sun) in ƒ1. 2. Duobus sectoribus griseis A1 et A2, qui eodem tempore praestringuntur, eadem area est. 3. Semiaxes maiores a1 et a2. Omnis periodus planetarum 1 et 2 se habent sicut a13/2 : a23/2.

Leges Keplerianae? sive leges Kepleranae ab Ioanne Keplero astronomo et philosopho naturae nomen trahunt, qui has leges fundamentales, quibus orbitae planetarum circa solem reguntur, statuit. Illae formam viae, motum viae, et relationem inter periodum orbitalem ac magnitudinem viae tractant.

Prima lex Keplerana:

Planetae moventur in ellipsibus (Ellipsibus Kepleranis), in quarum uno foco (de duorum) Sol est. In formula:

Ubi semi-latus rectum, ε eccentricitas ellipsis et r distantia ex solo ad planetam in systemate polari coordinatarum sunt.

Secunda lex Keplerana:

Linea (vector radii, radius conductorius), quae a Sole usque ad planetam traicitur, in periodis paribus superficies pares repingit. Qua de causa planeta prope Solem celerius movet quam procul a Sole (Lex arearum).

Tertia lex Keplerana:

Quadrata periodorum orbitalium duarum planetarum cubis semiaxium maiorum respondent.

Sunt autem multa sidera quorum motus variis causis ab his legibus aberrant, ut puta cometes, quorum multi orbitas parabolicas habent.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Arnold, V. I. 1989. Mathematical Methods of Classical Mechanics. Springer. ISBN 0387968903.
  • Guthmann, Andreas. 1994. Einführung in die Himmelsmechanik und Ephemeridenrechnung. Mannheim: BI-Wiss.-Verlag. ISBN 3411170514.
  • Kepler, Johannes. 1938. Astronomia nova aitiologetos seu Physica coelestis. In Gesammelte Werke, 3, ed. Max Caspar. Monaci: C. H. Beck.
  • Kepler, Johannes. 1940. Harmonices Mundi libri V. Gesammelte Werke, 6, ed. Max Caspar. Monaci: C. H. Beck. ISBN 3406016480.
  • Murray et Dermott. 1999. Solar System Dynamics. Cambridge University Press. ISBN 0521575974.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad motus Kepleranos spectant.