Mechanica quantica

Mechanica quantica vel physica quantica (seu cum nomine adiectivo quantalis) vel physica quantorum[1] est theoria physica saeculo 20 creata, quum physici invenissent mechanicam classicam non satis esse ad atomos vel particulas microscopicas earumque motus describendas. Theoria dehinc creata, maxima cum precisione experimentali verificata, adamussim tales particulas eorumque “motus” describit.
Verumtamen theoria solummodo probabilitates eventorum dat, at nullam interpretationem profundam phaenomenorum quanticorum, de qua multae controversiae metaphysicae apud physicos ortae sunt. Etiam ab anno 1976 usque ad annum 2007 experimenta quasdam incompatibilitates cum theoria relativitatis Einsteinianae demonsta sunt, quae inlocalitas nominatur. Multi physici igitur, ut ea incompatibilitas submoveatur et ut interpretatio satisfactoria proveatur, investigationes relativisticas quanticasque hodie extendunt.
Terminologia
[recensere | fontem recensere]Verba quantica et quantalis ad descriptiones adhibentur quod energia inter particulas, apparatus et campos physicos semper in quantitatibus discretis vel demensis translata est. Physici quidem hodie omnes particulas elementarias putant esse quantitates energiae in transitu; et, quod energia in transitu undas quoque certo sensu significat, oportet mechanicam quanticam comprehendere leges undarum particularumque.
Formae mechanicae quanticae
[recensere | fontem recensere]
Notiones fundamentales mechanicae quanticae
[recensere | fontem recensere]Sunt multae notiones quae specialiter ad mechanicam quanticam spectant:
Physici quantici celebres
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad mechanicam quanticam spectant. |
Fontes Anglici
[recensere | fontem recensere]- Davies, Paul, cum David S. Betts. 1994. Quantum Mechanics. Ed. secunda. CRC Press.
- Dirac, P. A. M. 1930. The Principles of Quantum Mechanics. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-852011-5.
- Feynman, Richard P. QED: The Strange Theory of Light and Matter.—Liber celeber de physica quantica campoque quantico, pro peritis novitiisque.
- Griffiths, David J. 1995. Introduction to Quantum Mechanics. Prentice Hall. ISBN 0-13-124405-1.
- Smolin, Lee. 2001. Three Roads to Quantum Gravity. ISBN 0-465-07835-4.
Fontes Latini
[recensere | fontem recensere]- Berard, Stephanus. De Philosophia Quantali et Institutione Publica. ISBN 2-87290-022-5. Libri, apud users.skynet.be. Hoc libro, per Fundationem Melissae divulgato, Stephanus Berard, apud users.skynet.be.
- Soccorsi, Philippus. 1956. Quaestiones scientificae cum philosophia coniunctae: De physica quantica. Romae, Pontificia Universitas Gregoriana.