Marcus Perperna

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Perperna (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus anno 129 a.C.n. Pergami) vir publicus Romanus fuit qui consulatum anno 130 a.C.n. gessit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius civitatem Romanam adeptus est, sed anno 126 a.C.n. rursus amisit[1]. Ipse Perperna primus e gente non Romana consulatum adeptus est. Filius Marcus Perperna anno 92 a.C.n. consulatum administravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 132 a.C.n. praetor Siciliae seditionem servorum suppressit, Hennam expugnavit atque idcirco ovationem accepit[2]. Anno 130 a.C.n. una cum Lucio Cornelio Lentulo et deinde post collegae mortem cum Appio Claudio Pulchro consul fuit. Successor Publii Licinii Crassi Divitis Muciani imperium contra Aristonicum usurpatorem Pergami suscepit, quem Stratoniceae cepit[3]. Antequam in patriam redire potuit, Pergami morbo obiit[4]. Templum Dianae Hierocaesareae in Lydia constituit[5].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Valerius Maximus III 4,5
  2. Publius Annius Florus, Epitome rerum Romanarum II 7,8
  3. Strabo, Rerum geographicarum liber XIV 1,38; Valerius Maximus III 4,5; Publius Annius Florus, Epitome rerum Romanarum I 35,6
  4. Strabo, Geographica XIV.1.38
  5. Cornelius Tacitus, Annales III 62


Antecessores:
Lucius Valerius Flaccus et Publius Licinius Crassus Dives Mucianus
Consul
130 a.C.n.
cum
Lucio Cornelio Lentulo
Successores:
Gaius Sempronius Tuditanus et Manius Aquillius