Gaius Sempronius Tuditanus (consul 129 a.C.n.)

E Vicipaedia

Gaius Sempronius C.f. Tuditanus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 129 a.C.n. Pergami) vir publicus, rerum gestarum scriptor atque iuris peritus Romanus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 146 a.C.n. bello Lucii Mummii in Graecia interfuit[1] et anno 145 quaestor electus est[2]. Anno 132 praetor fuit et anno 129 una cum Manio Aquillio consulatum administravit. Tuditanus, cum iudicia de agro a Tiberio Graccho diviso sibi a senatu tributa vitare vellet[3], expeditionem in Iapodes coepit[4]. Quibus victis triumphavit. Hostius praeterea poeta Bellum Histricum - nunc autem perditum - de hac expeditione composuit.

Scriptor[recensere | fontem recensere]

Tuditanus Libros Magistratuum[5] - verisimile XIII[6] - composuit. Praeterea auctor est Historiae Romanae[7] ab initiis ad secundum saeculum a.C.n. Quae opera nunc perdita sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marcus Tullius Cicero, Epistulae ad Atticum XIII 32,2
  2. Op.cit. XIII 4,1
  3. Appianus Alexandrinus, Bellum Civile I 80
  4. Titus Livius, Periochae LIX; Appianus Alexandrinus, Bellum Illyricum 30
  5. Macrobius, Satirae I,11,1 et I,13,2.
  6. Aulus Gellius, Noctes Atticae XIII 15,4
  7. Dion.Hal. I,13,2


Antecessores:
Lucius Cornelius Lentulus et Marcus Perperna
Consul
129 a.C.n.
cum
Manio Aquillio
Successores:
Titus Annius Rufus et Gnaeus Octavius