Aulus Manlius T.f. Torquatus Atticus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aulus Manlius T.f. Torquatus Atticus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 241 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Manlius Torquatus anno 247 censor fuit, deinde anno 244 primo consulatum gessit una cum Gaio Sempronio Ti.f. Blaeso[1]. Anno 241 iterum consul erat, nunc cum Quinto Lutatio C.f. Cercone[2]. Hoc anno Primum Bellum Punicum XXIII post annos compositum est. Eodem anno seditio Faliscorum sex diebus suppressa est et Manlius de Faliscis triumphavit[3]. Pace composita templum Iani clausum est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Velleius Paterculus I 14,8
  2. Titus Livius XXX 44, 1
  3. Zonaras VIII 18; Polybius I 65, 2; Eutropius II; Titus Livius, Periochae XIX


Antecessores:
Marcus Fabius M.f. Buteo et Gaius Atilius A.f. Bulbus
Consul
244 a.C.n.
cum
Gaio Sempronio Ti.f. Blaeso
Successores:
Gaius Fundanius C.f. Fundulus et Gaius Sulpicius C.f. Galus
Antecessores:
Gaius Lutatius C.f. Catulus et Aulus Postumius A.f. Albinus
Consul
241 a.C.n.
cum
Quinto Lutatio C.f. Cercone
Successores:
Gaius Claudius Ap.f. Centho et Marcus Sempronius C.f. Tuditanus