Manius Otacilius C.f. Crassus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Manius Otacilius C.f. Crassus (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus post annum 246 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Familia[recensere | fontem recensere]

Frater eius Tiberius Otacilius C.f. Crassus anno 261 a.C.n. consul Romanus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Otacilius Crassus homo novus anno 263 a.C.n. una cum Manio Valerio M.f. Maximo Messala primo consulatum gessit. Tum consules in Siciliam missi sunt et Poenos vicerunt. Itaque Hiero II rex Syracusarum Romanis foedus proposuit[1]. Anno 246 iterum consul erat, nunc cum Marco Fabio C.f. Licino. Et hoc anno Otacilius cum collega in Sicilia contra Hamilcarem Barcam pugnavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Polybius I 16; Diodorus Siculus XXIII 4; Zonaras VIII 9,10–16.


Antecessores:
Appius Claudius C.f. Caudex et Marcus Fulvius Q.f. Flaccus
Consul
263 a.C.n.
cum
Manio Valerio M.f. Maximo Messala
Successores:
Lucius Postumius L.f. Megellus et Quintus Mamilius Q.f. Vitulus
Antecessores:
Lucius Caecilius L.f. Metellus II et Numerius Fabius M.f. Buteo
Consul
246 a.C.n.
cum
Marco Fabio C.f. Licino
Successores:
Marcus Fabius M.f. Buteo et Gaius Atilius A.f. Bulbus