Luangiua

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Luangiua de caelo visa; pictura a NASA facta

Luangiua, male Leuangiua, linguis Europaeis saepe Ontong Java, olim Lord Howe Atollum (Lord Howe Insula, ante orientale Australiae litus, dissimile) est unum ex maximorum mundi atollorum. Proxima terra est Nukumanu.

Insula formam caligulae adumbrat. Area est fere 1400 km², quorum adsunt solum 12 km² terrae siccae.

Cultura Luangiuana est una ex disiunctis Polynesiae Occidentalis culturis, quae extra Triangulum Polynesium sitae sunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tabula Luangiuae Atolli

Originem primarum indigenarum non noscimus. Prospecta est insula anno 1643 ab Abel Tasman navarcho, qui eam Ontong Java nominavit. Primus autem Europaeus qui gradum in loci terra fecit fuit John Hunter, qui anno 1791 insulam Lord Howe Island nominavit. Anno 1893, Germania atollum in dicionem suam redegit, sed anno 1899 Regno Britanniarum concessit. Anno 1904, missionarii e Samoa Tongaque egressi sunt; anno 1910, missionarius Wesleyanus in annum solidum mansit. Deinde, Missio Melanesiana Ecclesiae Anglicanae constanter intervisere coepit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Luangiua spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!