Lingua Samogitica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Samogitica
Žemaitiu kalba
Taxinomia:
e familia Baltica linguarum Indoeuropaearum
Locutores: ~500 000
Sigla: 1 , 2 , 3 sgs
Status publicus
Officialis Samogitia (Vexillum Lituaniae Lituania)
Privata Samogitia
Litterae:
Scriptura: Abecedarium Lithuanicum
Procuratio:
Dialecti Lithuanici

Lingua vel dialectus Samogitica est lingua familiae Balticae vel dialectus linguae Lithuanicae.

Lingua Samogitica tres res propinquae, sed variae dicuntur. Prima est lingua vel continuum dialectorum gentium Samogitorum antiquorum, quae ante saeculum ΧΙΙ pertim regiones Samogitiae hodiernae, partim alias incolebant. Hae gentes Slavice Zhmud (жмудь) nominabantur. Saeculis XIII — XVI Samogiti antiqui alias gentes Balticas, Semigallos[1] et Curones[2] assimulaverant, sed multa e dialectis eorum in linguam Samogitarum intraverunt. Itidem ad dialectum Lituanorum sensu stricto (quae hodie Aukštaitica dicitur) Samogitica saeculis XVI—XIX appropinquabat.

Secundum, quod lingua Samogitica interdum nominatur, est forma linguae litterarum Lituanicarum saeculis XVI—XIX stabilita et a lingua litterarum Lithuanicarum hodiernarum distincta. In regione orientali Samogitiae generata, sed e dialectis Aukštaiticis occidentalibus et non Samogiticis composita est.

Tertium, quod lingua Samogitica significat, est lingua vel dialectus Samogitica hodierna, ab Aukštaitica et a lingua litterarum hodierna disctincta. Circa 500 milia homines in Samogitia hoc modo loquuntur, sed omnes et linguam Lithuanicam (Aukštaiticam) sciunt eaque utuntur.

Etiam non obliviscendum est, ut in libris Latinis aliisque tempore Magni Ducatus Lithuaniae interdum sermo sine dubio Slavonicus Lithuanus vel Samogiticus nominari possit et vice versa vocabula Lithuanica vel Samogitica ut Russica attestata sint; tam varia et perplexa multitudo dialectorum tum temporis erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lithuanice Žiemgaliai.
  2. Lithuanice Kuršiai.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Zinkevičius Z. Lietuvių kalbos dialektologija. Vilnius, 1994, с. 27-28 (de dialectis Lithuanicis) (Lithuanice)
  • Зинкявичюс З., Лухтанас А., Чеснис Г. Откуда родом литовцы, Vilnae 2006. ISBN 5-420-01570-6. (Russice)
  • Булыгина Т. В., Синёва О. В. Литовский язык // Языки мира. Балтийские языки. Moscuae 2006. (Russice)


Nexus externi[recensere | fontem recensere]