Genetivus

E Vicipaedia
(Redirectum de Genitivus)
Salire ad: navigationem, quaerere

Genetivus [1] est casus declinationis, qui indicat possessionem alterius nominis erga alterum.

Usus casus genetivi[recensere | fontem recensere]

Appellatur quoque possessivus quia sic frequenter adhibetur ut possessionem indicet. Verumtamen alios usus habet. Genitivus casus indicat, exempli gratia:

  1. possessionem (Filius matris), uti demonstratum est;
  2. complementum (Memini eius);
  3. designationem (quid habes difficultatis?);
  4. aetatem (puer novem annorum);
  5. pretium (magni emere);
  6. qualitatem (vir magnae prudentiae);
  7. culpam (proditionis damnatus est);
  8. mensuram (mons ingentis altitudinis) et
  9. partem (magna copia frumenti).

Explicatio verbi[recensere | fontem recensere]

Genetivi nomen a gignendi radice gen- originem ducit. Eiusdem radicis sunt genus, generis, genitoris, nec non ingenium.

Exempla[recensere | fontem recensere]

Linguae, quae genetivum habent, sic indicant hoc complementum: X Y**, ubi ** est morphema speciale genetivum. Ceterae autem eandem sententiam saepe indicant praepositionibus, verbi gratia, Hispanice dicitur X de Y.

Lingua Graeca[recensere | fontem recensere]

Grammatica Latina saepe Graecae est similis. Usus genetivi Graeci vero complures particularitates habet:

Genetivus verus rationis[recensere | fontem recensere]

  1. g. pertinentiae
    1. g. auctoris
    2. g. possessoris
    3. g. materiae (το δικτυον των ιχθυων)
    4. g. qualitatis
    5. g. pretii
    6. g. subiectivus/obiectivus
    7. g. epexegeticus/appositivus
  2. g. partitivus
  3. g. temporis (Προσεύχεσθε δὲ ἵνα μὴ γένηται ἡ φυγὴ ὑμῶν χειμῶνος μηδὲ σαββάτῳ. Orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato.)
  4. g. post verba
    1. verba animadversionis
    2. verba regendi (sensu lato)
    3. verba implendi

G. initii / comparationis[recensere | fontem recensere]

  1. g. comparationis
  2. g. separationis (Ἐγὼ δὲ ὑμῶν φείδομαι. Ego autem vobis parco.)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In Latintate posteriore etiam genitivus.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Vicilibri Lege de praepositionibus in Vicilibris.


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!
Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adjectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Conjunctio | Praepositio | Interjectio | (Particula)
Nomen substantivum et Nomen adjectivum
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Genus: masculinum | femininum | neutrum | commune | omne
Declinatio latina: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus