Lingua Hurrica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Hurrica
Taxinomia: fortasse lingua Caucasica septentrio-orientalis
Status: lingua exstincta
Sigla: 1 —, 2 —, 3 xhu
Usus
Aevum: millennium II a.C.n.
Situs: regnum Mitanni Syriae
Litterae:
Scriptura: cuneiformis
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Hurrica ante 3–4 milia annorum illis in regionibus dicebatur quae hodie ad Turciam, Syriam, Curdistaniam (Iraquiam septentrionalem) pertinent. Tunc ibi regna Hetthaeorum et Mitannorum erant. Multae tabellae Hattusae, Mari, Tutulli, Babylone, Ugariti alibique inventae sunt, quibus tabellis insculpta sunt litterae, divinationes, obsecrationes, poemata epica. Etiam Amarnae epistula est inventa quam Tusratta rex Mitannorum ad pharaonem Amenhotep III. scripserat.

Lingua Hurrica signis cuneiformibus Assyrico ductu scripta est. Nominibus duo numeri et tredecim casus sunt: absolutivus, ergativus, genetivus, dativus, locativus, allativus, ablativus, instrumentalis, causativus, comitativus, associativus, aequativus (II genera), “e-casus” (qui dicitur). Genera nominum non dinoscuntur, sed est articulus.

Verba formis agglutinantur. Quoniam lingua Hurrica lingua ergativa sit, verba transitiva atque intransitiva arte dinoscuntur. Verba transitiva etiam genus antipassivum formant.

Sunt praeterea infinitivum ac tria participia, postpositiones, coniunctiones, particula enclitica, pauca tantum adverbia.

Numeri ab uno ad decem sunt: šuki (1), šuri (2), kike (3), tumni (4), nariya (5), šeše (6), šinti (7), kiri (8), tamri (9), ēmani (10).

Lingua Hurrica linguae Urartaeae cognata esse constat. Sunt etiam docti qui putent eas linguas cum linguis caucasicis septentrio-orientalibus (Dagestanis, Tsetseniae eqs.) esse cognatas.