Ugarit
Ugarit (hodie Ra's Samra / رأس شمرة / Raʾs Šamra) fuit polis in hodierna Syria boreo-occidentali sita. Quam urbem litterae Amarna nominabant adhuc ignotam, quae Aetate Aenea erat locus mercaturae ac cultus maximi momenti. Non procul a litore ubi portus Minet-el-Beida florebat, fere 11 chiliometrorum a Laodicea ad septentriones spectans, Ugarit anno 1929 forte inventa est. Ab hoc anno archaeologi Francici, Claudio Schaeffer duce, effossiones iustas facere coeperunt, quibus multae reliquiae ad historiam cognoscendam perutiles in lucem editae sunt: olim enim Ugarit caput parvi regni erat tributum regibus Hetthaeis pendentis (remotius Aegyptiis subiectum fuisse videtur) et commercii gratia cum multis externis civitatibus vincta erat (Aegyptus, Graecia, Assyria etc.) quod testatur diversitas linguarum in textis adhibitarum.
Reliquiae
[recensere | fontem recensere]Ugarit inter annos 1194 et 1186 a.C.n. a sic dictis Gentibus Maritimis oppugnata et eversa est. In ruinis domus regiae fere 20.000 tabularum fictilium inventa sunt, e quibus paucae fabulam in lingua Ugaritica adhuc ignota exaratam continebant, plurimae autem relationes cum Hetthaeis lingua Accadica scriptas.
A saeculo XIV a.C.n. praeter scripturam cuneiformem syllabicam sumero-accadicam in litteris Ugariticis etiam scriptura alphabetica cuneiformis in usu erat. Fere 1500 tabulae fictiles Ugariticae antiquissima sunt attestatio huius alphabeti.
Textus religionis Ugariticae scientificis etiam ad narrationes biblicas intellegendas necnon verba rara interpretanda magno usui sunt.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Annie Caubet, "Ras Shamra Ugarit before the Sea People" in The Sea People and their World. A reassessment, Philadelphiae, 2000: 35-49
- Dirk Kinet, Ugarit – Geschichte und Kultur einer Stadt in der Umwelt des Alten Testaments (= Stuttgarter Bibelstudien. Vol. 104). Katholisches Bibelwerk, Stuttgardiae 1981, ISBN 3-460-04041-6.
- Wilfred G. E. Watson, Nicolas Wyatt (ed.), Handbook of Ugaritic Studies (= Handbuch der Orientalistik. sect. 1: Der Nahe und Mittlere Osten. Vol. 39). Brill, Lugduni Batavorum, 1999, ISBN 90-04-10988-9. Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Margarita Yon, The city of Ugarit at Tell Ras Shamra, 2006. Archive of Mesopotamian Archaeological Reports (AMAR) 163.
- cum Annie Caubet, Joël Mallet et Patrick Desfarges. "Ras Shamra-Ougarit. 38,39 et 40e campagnes (1978, 1979 et 1980)", Syria. Archéologie, Art et histoire, 1982: 169-197
- "Fouilles de Ras Shamra Ougarit 1981-1983 (41e, 42e et 43e campagnes)", Syria. Archéologie, art et histoire, 1983: 201-224.
- (curatrix), Ras Shamra-Ougarit : 38e-44e campagnes (1978-1984) III, Le centre de la ville, Maison de l'Orient, 1987
- cum Annie Caubet, Joël Mallet et Patrick Desfarges. "Ras Shamra-Ougarit. 38,39 et 40e campagnes (1978, 1979 et 1980)", Syria. Archéologie, Art et histoire, 1982: 169-197
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Ugarit spectant. |