Ergativus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ergativus, breviter ERG, est casus grammaticus linguarum ergativarum, quo subiectum verbi transitivi designatur. Obiectum autem in absolutivo est. In lingua Vasconica ergativus in -(a)k cadit, sicut

  • NeskakERG txakurraABS du ('puella canem habet'),
    ubi neska ('puella') subiectum in -k exitum habet.
  • IrakasleakERG mutilaABS ikusi du ('magister puerum vidit'),
    ubi irakasle-ak ('magister + ERG') subiecti officio fungitur.