Absolutivus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Absolutivus, breviter ABS, est casus grammaticus linguarum ergativarum, quo designantur:

Subiectum verbi transitivi ergativo casu notatur. Lemmata nominalia lexici absolutivo notantur, sicut mutil 'puer'. Absolutivus suo exitu caret, sicut nomina propria linguae Vasconicae:

  • Martin etorri da ('Martinus venit'),
    ubi Martin, subiectum verbi intransitivi etorri ('venire'), exitum in Ø (zero) habet.

Sin autem de nomine substantivo in oratione adhibito agitur, absolutivus articulo -a miscetur:

  • Mutila etorri da ('puer venit'),
    ubi -a suffixo articulus simulque absolutivus designatur.

Cum autem verbum praedicatum transitivum est, ut ikusi ('videre'), absolutivo obiectum designatur, ergativo (-ak) subiectum:

  • IrakasleakERG mutilaABS ikusi du ('magister puerum vidit'),
    ubi mutil-a obiecti, irakasle-ak subiecti officio fungitur.