Jump to content

Constructivismus

E Vicipaedia

Haec commentatio nondum stipula est.

Oportet intra tres menses paginam corrigere. Etiam minimis paginis Vicipaedianis habendus est:

  • Titulus in primo exordio typis crassioribus repetitus
  • Comprehensio (200 vel plurium litterarum) quae rem apte describat
  • Nexus extra-Vicipaedianus (sive et fons bibliographicus) qui et titulum et rem ipsam satis corroboret
  • Nexus interni caerulei ex hac pagina et in hanc paginam ducentes; categoriae caeruleae (quibus absentibus formula {{Dubcat}} ponatur); pagina annexa apud Wikidata (aut formula {{Nexus interviciales absunt}})
  • Cetera hac encyclopaedia digna, velut descriptio (explicationes, historica, exempla); imago necnon titulus suffixus; ceteri nexus externi siqui utiles sint; bibliographia.
Interpretationes vernaculae

Constructivismus[1] est dogma de cognitione humana et paedagogia, innixum praeceptis Ioannis Piaget et investigationibus Leonis Vygotskij. Ut nomine ipso indicatur, homo indesinenter propriam construit scientiam.

Cognitio grandescit per commercium hominis cum rebus. Homo ita stimulis respondit externis, dum per eos accuratius usque propriam componit scientiam; novis innixus experientiis, et actiones et notiones indesinenter mutat.

Assimilatio et accommodatio

[recensere | fontem recensere]

Homo per totam vitam semper discit; semper novas consequitur notiones. Novae tamen notiones, quas homo consequitur, haud semper conveniunt cum notionibus iam consecutis. Quam ob rem, dum nova assimilatur notio, veteres notiones mutantur et aptantur. Sic mens quoque augetur et novis accommodatur notionibus. Aliis verbis, assimilatio novae rei secum fert mentis accommodationem. Homo ergo numquam in eodem manet statu.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.