Lacus supersalsus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lacus supersalsus est mesogaeum corpus aquae quod maiores chloridi natrii vel aliorum salum mineralium concentrationes continet, gradibus salsis plus quam gradus aquae marinae (3.5%, i.e. 35 grammata/litrum). Vigent certae microorganismorum et crustaceorum species in his altae salinitatis circumiectis,[1] quae alioquin plurimis vitae generibus inhospitalia sunt. Nonnullae harum specierum desiccatae dormientes iacent, et organismi nonnullarum specierum plus quam annorum 250 milliones superesse potuerunt.[2][3]

Salsissimus orbis terrarum lacus est Stagnum Domini Ioannis in Vallibus Siccis McMurdoanis in Antarctica situs. Huic stagno est gradus salinitatis plus quam 44 centesimae[4] (i.e., duodecies salsa quam aqua marina); salinitas alta ne Lacus Domini Ioannis conglaciet prohibet, etiam cum temperaturae sub –50 °C essent.[4] Sunt alii lacus supersalsi inter Valles Siccas McMurdoanas, sed plurimae omnem per annum glacie teguntur.

Salsissimus extra Antarcticam lacus est Lacus Assal,[5][6] in Dzibuto situs, cui est gradus salinitatis 34.8 centesimarum, sed fortasse notissima lacuum supersalsorum exempla sunt Mare Mortuum (33.7% salinitate) et Magnus Lacus Salsus (variabili salinitate 5%–27%). Mare Mortuum, quod Israel et Ripam Occidentalem a Iordania separat, est profundissimus orbis terrarum lacus supersalinus.[7] Magnus Lacus Salsus, in Uta situs, quamquam paene ter aream superficialem Maris Mortui habeat, humilior est, et multo maiores fluctuationes quam Mare Mortuum patitur; unde gradus salinitatis Magni Lacus Salsi quoque magnopere fluctuatur. Suis gradibus humillibus notis exstantibus, 7.7-ies salinitatis aquae marinae appropinquat, sed suis gradibus altis exstantibus, salinitas ad gradum solum oceano aliquantulum altiorem deminuitur.[8][9][10]

Inveni possunt alii lacus supersalsi in America Septentrionali occidentali (praeter Magnum Lacum Salsum, Lacus Mono) et in Africa (praeter Lacum Assal, Makgadikgadi Pan?, lacus temporalis),[11] atque adest in Niau, insula in Polynesia Francica, paludosa lacuna landlocked et supersalsa.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hammer, Ulrich Theodore (1986). Saline lake ecosystems of the world. Springer. ISBN 90-6193-535-0 .
  2. Horikoshi, Koki; W. D. Grant (1998). "Microbial life in hypersaline environments". Extremophiles: microbial life in extreme environments. Wiley-Liss, Inc.. pp. 93–132. ISBN 0-471-02618-2 .
  3. Vreeland, R.H.; Rosenzweig W. D., et D. W. Powers (2000). "Isolation of a 250 million-year-old halotolerant bacterium from a primary salt crystal.". Nature 407 (6806): 897–900 .
  4. 4.0 4.1 G. M. Marion (1997). "A theoretical evaluation of mineral stability in Don Juan Pond, Wright Valley, Victoria Land". Antarctic Science 9: 92–9 .
  5. http://aem.asm.org/cgi/reprint/27/5/819.pdf.
  6. "Science & Nature - Wild Africa". BBC. 1 Iulii 2008 .
  7. Goetz P. W., ed., The New Encyclopaedia Britannica (15th ed.), vol. 3, (Chicago, 1986), p. 937.
  8. Christine Wilkerson. "Utah's Great Salt Lake and Ancient Lake Bonneville, PI39 - Utah Geological Survey". Geology.utah.gov .
  9. Allred, Ashley; Baxter, Bonnie. "Microbial life in hypersaline environments". Science Education Resource Center at Carleton College .
  10. Kjeldsen K. U., Loy A., Jakobsen T. F., Thomsen T. R., Wagner M, Ingvorsen K. (Maius 2007). "Diversity of sulfate-reducing bacteria from an extreme hypersaline sediment, Great Salt Lake (Utah)". FEMS Microbiol. Ecol. (U.S. National Library of Medicine, National Institutes of Health) 60 (2): 287–98 .
  11. Hogan, C. Michael (2008). "Makgadikgadi". The Megalithic Portal .