Roman numeral 10000 CC DD.svg

Mortuum mare

E Vicipaedia
(Redirectum de Mare Mortuum)
Jump to navigation Jump to search
Despectus in Mortuum mare.

Mortuum mare,[1] vel Asphaltites (lacus),[2] (Hebraice ים המלח Jam haMelach 'mare salis'; Arabice البحر الميّت al-Bahr al-Mayyit 'mare mortuum' aut بحر لوط Bahr Lūt 'mare Lot') est lacus salsissimus, finitimus ab Palaestina et Israel et occidente et Iordania ad orientalem, cuius superficies et litora sunt 422 metra infra medium maris aequor,[3] ima elevatio in Terrae superficie in terra sicca.[4]

Mortuum mare 378 metra altum est, altissimum orbis terrarum lacus hypersalinus, atque unum ex mundi salsissimis aquae corporibus, 33.7 centesimas salinitatis habens. Solum Dzibuti, lacus Garabogazköl, et nonnulli McMurdo Dry Valleys, lacus hypersalini in Antarctica (sicut Don Juan Pond), altiorem salinitatem habent. Mortuum mare est 8.6-ter salsius quam oceanus.[5] Haec salinitas durum circumiectum creat, ubi animalia florere non possunt; unde nomen. Mortuum mare 67 chiliometra longum est et 18 chiliometra latum in latissimis locis. Patet per Magnam Iordani Fossam et Iordane alitur.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iust. Hist. 36.3.
  2. Plin. Nat. 2.226; 5.73; 7.65.
  3. "Long-Term changes in the Dead Sea". Israel Oceanographic and Limnological Research - Israel Marine Data Center (ISRAMAR) 
  4. Confer Hofmanni Lexicon Universale in quo alia nomina reperiuntur: Mare Mortuum, Mare Salis, Mare Salsissimum, Mare Deserti, Mare Solitudinis.
  5. P. W. Goetz, ed., The New Encyclopaedia Britannica (ed. 15a), vol. 3, p. 937 (Sicagi, 1986).

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Niemi, Tina M., Z. Ben-Avraham, et J. Gat, eds. 1997. The Dead Sea: The Lake and Its Setting. Novi Eboraci: Oxford University Press.
  • Yehouda Enzel, et al., eds. 2006. New Frontiers in Dead Sea Paleoenvironmental Research. Geological Society of America. ISBN 0-8137-2401-5. [1]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mortuum mare spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 31°30′0″N 35°30′0″E • GeoNames • Pleiades  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!