Latinitas nondum censa

Caelestis Eichenseer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pater Caelestis Eichenseer (vulgo: Joseph Anton Eichenseer; natus die 1 Iulii 1924; mortuus die 4 Februarii 2008) fuit monachus Benedictinus, theologiae doctor, et strenuissimus Latinitatis propugnator.

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus est in vico Schöllang prope Oberstorfium in Algoia die 1 Iulii 1924. Gymnasia "humanistica" Ottiliense, Dilinganum, Cambodunense ex ordine frequentavit, et annos 19421945 in exercitu Germano militavit. Anno 1946, monasterium ingressus, in studia philosophica, theologica, philologica incubuit in universitate Monacensi, ubi die 1 Iulii 1955 gradum Theologiae Doctoris accepit. Multos annos in Universitate Saraviana operabatur. Ab anno 1965, fasciculos periodicos Vocis Latinae, commentariorum de Latinitate nostrae aetatis, edidit, et multos libros Neolatinos scripsit. Obiit die 4 Februarii 2008.

Symbola[recensere | fontem recensere]

Doctrix Sigrides Albert, Professor doctor Iohannes Paulus Bauer: In memoriam inclutissimam doctoris patris Caelestis Eichenseer. VOX LATINA. Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati. ISSN 0172-5300. Saraviponti., tomus 44, 2008, fasc. 171.

Index scriptorum Monachi Caelestis Eichenseer[recensere | fontem recensere]

  • 1965: De lacu Brigantino congelato. Bodenseegefrörne, Latine et Germanice, Constantiae, in aedibus Confinium Lacus (Seekreis Verlag), 1965. (In frontispicio libri est exemplar imaginis pictae ab Hermanno Kegel, liberque exornatus est septem imaginibus variorum pictorum).
  • 1981: "De subtilitate sive perfectione Latinitatis temporum posthumanisticorum", in farragine c. t. Acta Treverica, Leichlingae, apud Domum Editoriam Rainardi Brune, 1984, pp. 205 ad 216.
  • 1982: Latinitas viva. Pars introductoria, Saraviponti, 1982.
  • 1983 : "Lectores lectricesque maxime honorabiles" : Vox Latina, tomus 19, fasc. 73, Saraviponti, 1983, p. 253.
  • 1984: Latinitas viva. Tabulae imagineae numero nonaginta, Saraviponti, 1984.
  • 1985: "Annotatio critica", in Melissa, n° 6, anno 1985, pp. 6-7.
  • 1986: Latinitas viva, pars cantualis, Saraviponti, 1986.
  • 1987: "De Hornotino consessu Academiae linguae litterisque latinis fovendis", in Melissa, n° 18, anno 1987, pp. 3 et 10. (Dialogus Gai Licoppe cum monacho Eichenseer).
  • 1988: "De hodiernis rebus et notionibus convenienter reddendis", in fasciculo c. t. Symposium Latinitatis posthumanisticae, Saraviponti, 1988, p.145 ad 158.
  • 1988: "Hoc lexicon nunc apud Melissam venumdatur. Proemium monachi Eichenseer", in Melissa, n° 23, anno 1988, p. 16.
  • 1988: "De latinis sessiunculis Saravipontanis hebdomadalibus", in Melissa, n° 25, anno 1988, p. 13.


  • 1989: Latinitas viva. Libellus textualis phonocasetae septimae, "Dialogorum de rebus recentioribus", Saraviponti, 1989.
  • 1992: De itinere Palaestinensi sive Israheliano, Francofurti Moenani, 1992.
  • 1997: De itinere Graeco, Saraviponti, 1997.
  • 1999: Collectanea usui linguae Latinae dicata, Saraviponti, 1999.

Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]