Imperia (statua)

Coordinata: 47°39′39″N 9°10′52″E / 47.66083°N 9.18111°E / 47.66083; 9.18111
E Vicipaedia
Locus statuae ad aditum portus in Lacu Bodamico.
Singula statuae.
Statua et basis.

Imperia est statua ad aditum portus Constantiae Germaniae statuta, Concilium Constantiense commemorans, quod ibi ab anno 1414 ad 1418 habitum est. Statua, concreto facta, 9 metra alta est, 189 tonnae pendit, et in basi stat quae circa axem semel in quattuor minutis volvitur. Opus artis, a Petro Lenk creatum furtimque anno 1993 erectum, confestim in controversiam adductum est, sed res in agro cuiusdam societatis ferriviariae patet quae eam non aegre tulit.

Imperia est mulier, binos homines in manibus tenens, qui Martinum Papam V et Imperatorem Sigismundum repraesentant. Martin V per concilium electus est, cum Sigismundus rex esset qui concilium convocavit. Ambo sunt nudi praeter coronam et triregnum papale, quae ei proprie gerunt symbola eorum potestatis.

Imago "La belle Impéria," fabulam brevem Honorati de Balzac, attingit. Fabula est satura acerba de moribus clericorum Catholicorum, ubi Imperia stuprum cardinalibus et principibus ad Concilium Constantiense infert, unde in omnes dominatur. Imperia autem historica fuit Lucretia Parisiensis, meretrix bene erudita Italica, Ferrariae anno 1485 nata, multo post concilium, et Constantiam numquam visitavit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Imperiam (statuam) spectant.