Kecap

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ampulla kecap manis in Indonesia oblata

Kecap (vocabulum Malayanum et Indonesium, origine Sinicum) est liquamen sicut in insulis Asiae austro-orientalis parari solet. Sub hoc nomine compehenduntur kecap ikan vel liquamen e piscibus; kecap manis vel soia densa et dulcis; kecap asin vel soia levis et salsa.

Kecap Indonesium, praecipue kecap manis, sicut ius vel conditura in fercula coquenda adhibetur, quae hac ratione nomine kecap appellantur, exemplorum gratia babi kecap de carne porcina, ayam kecap de pullina. Kecap manis in embammatibus saepe usitantur.[1]

Eodem nomine, sed orthographiis ketchup et catchup, liquamina et condimenta Britanniae et Civitatum Foederatarum nuncupantur, quorum hodie optime cognoscitur tomato ketchup.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Inter fercula Ayam panggang kecap; inter embammata sambal kecap dengan lombok rawit in Sri Owen, Sri Owen's Indonesian Food (Londinii: Pavilion, 2008)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Praecepta
Eruditio