Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Glycine max

E Vicipaedia
(Redirectum de Soia)
Salire ad: navigationem, quaerere
Glycine max
Taxinomia
Regnum: Plantae
Phylum: Magnoliophyta
Classis: Magnoliopsida
Ordo: Fabales
Familia: Fabaceae
Subfamilia: Faboideae
Tribus: Phaseoleae
Genus: Glycine
Species: G. max
Binomen
Glycine max
(L.) Merr.

Glycine max (binomen ab Elmer Drew Merrill anno 1917 statutum) est species plantarum florentium familiae Faboidearum, in Asia Occidentali genita. In taxinomia hodie valida, genus Glycine in duo subgenera dividitur, videlicet Glycine iterum et Soja (Moench). Subgenus Soja plantam excultam, G. max (L., Merrill), et incultam, G. soja (Sieb. & Zucc.), complectitur. Ambae species sunt plantae annuae.

Varietates soiae multos usus habent.

Auctu, habitu, altitudine variari potest. Folia sunt trifoliolata, tribus foliolis per folium, et foliola sunt 6–15 cm longa et 2–7 cm lata. Cadunt folia antequam semina maturescant. Flores, parvi, inconspicuus, fertiles in se, in axilla folii feruntur, albi, rosei, vel purpurei. Fructus est legumen pilosum, quod in racemis 3–5 crescit, legumine etiam 3–8 cm longo et plerumque 2–4 semina (raro plura) 5–11 mm diametro continente.

Planta edulis solum in agris cultis, sed G. soja fera in Iaponia, Corea, Russia, Sina, et Taivania crescit. Glycine soja est soiae progenitor. Tempore praesente, subgenus Glycine consistit in saltem sedecim speciebus perennibus incultis; exempli gratia, Glycine canescens et G. tomentella (Hayata), quae in Australia et Papua Nova Guinea vigent.[1]

Nomen[recensere | fontem recensere]

Verbum soia ut videtur a shoyu nomine Iaponico deducitur, verbo quod condimentum ex seminibus factum significat, et a Nederlandica illius verbi accommodatione.[2][3] Nomen Glycine propositum est a Linnaeo (1737) in prima Generum Plantarum libri editione, probabiliter a Graeco glykys 'dulcis' deductum.

Planta aliquando appellatur maior faba (大豆, Sinice dàdòu, Iaponiense daizu); in Vietnamia, đậu tương et đậu nành. Planta immatura et eius cibus coctus Iaponice appellantur edamame,[4][5] sed Anglice, nomen edamame ad unum cibum coctum spectat.

Grana Glycine max matura cruda
Valor nutritivus per 100 g
Vis nutritivus 1866 kJ
Carbohydrata 30.16 g
Sacchara 7.33 g
Fibrum 9.3 g
Pingue 19.94 g
 : saturatum 2.884 g
 : monoinsaturatum 4.404 g
 : polyinsaturatum 11.255 g
Proteinum 36.49 g
Tryptophan 0.591 g
Threoninum 1.766 g
Isoleucinum 1.971 g
Leucinum 3.309 g
Lysinum 2.706 g
Methioninum 0.547 g
Cystinum 0.655 g
Phenylalaninum 2.122 g
Tyrosinum 1.539 g
Valinum 2.029 g
Argininum 3.153 g
Histidinum 1.097 g
Alaninum 1.915 g
Acidum asparticum 5.112 g
Acidum glutamicum 7.874 g
Glycinum 1.880 g
Prolinum 2.379 g
Serinum 2.357 g
Aqua 8.54 g
Vitaminum A equiv. 1 μg (0%)
Thiaminum 0.874 mg (67%)
Riboflavinum 0.87 mg (58%)
Niacinum 1.623 mg (11%)
Acidum pantothenicum 0.793 mg (16%)
Vitaminum B6 0.377 mg (29%)
Folatum 375 μg (94%)
Vitaminum C 6.0 mg (10%)
Vitaminum E 0.85 mg (6%)
Vitaminum K 47 μg (45%)
Calcium 277 mg (28%)
Ferrum 15.7 mg (126%)
Magnesium 280 mg (76%)
Manganum 2.517 mg (126%)
Phosphorus 704 mg (101%)
Potassium 1797 mg (38%)
Sodium 2 mg (0%)
Zincum 4.89 mg (49%)
datorum USDA
Valores per centum secundum normas CFA
Fons: USDA Nutrient Database

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [1]
  2. soy, n.¹ The Oxford English Dictionary, ed. 2a, 1989.
  3. soya, n. The Oxford English Dictionary, ed. 2a, 1989.
  4. "枝豆" .
  5. "SARE 2004" (pdf). Sustainable Agriculture Research and Education. 2004 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Glycine max per Asiam et Americam Septentrionalem et Australem colitur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Glycine max spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Glycine max apud Vicispecies.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • USDA Plants Database