Iuscellum falsae testudinis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mock turtle soup ("iuscellum falsae testudinis") Bray in oppido apud popinam The Fat Duck inlatum

Iuscellum falsae testudinis,[1] Anglice mock turtle et mock turtle soup, Theodisce mockturtle, est ferculum artis culinariae Britannicae et Hannoverianae e capite vitulino confectum ut pretiosum iuscellum Cheloniae mydae verum imitetur.

Mockturtle ("iusculum falsae testudinis") stilo Hannoveriano confectum

Iam a saeculo XVIII exeunte tabernae pistoriae Londinienses iuscellum falsae testudinis emptoribus offerebant ut cum pane sorberetur,[2] quod Gulielmus Makepeace Thackeray mythistoricus locutione grandiloqua the fragrant potage that mocks the turtle's flavor nuncupavit ("potagium fragrans quod sapori testudinis illudit").[3] E nominis ambiguitate Ludovicus Carroll in opere phantastico Alice's Adventures in Wonderland creaturam quandam mock turtle ("falsam testudinem") finxit: quam pictor Ioannes Tenniel, praecepto culinario ductus, capite pedibusque et cauda vituli ornavit.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. The cold mock turtle soups ... which London pastry-cooks keep in their shops, ready for immediate use: Hester Lynch Piozzi, Observations and reflections made in the course of a journey through France, Italy, and Germany (p. 451 editionis Dublinensis 1789 apud Google Books)
  3. The savory odors of the Cook Shops tempted the over hungry citizen to the bun of Bath, or to the fragrant potage that mocks the turtle's flavor – the turtle! O dapibus supremi grata testudo Jovis! I am an Alderman when I think of thee! Well: it was noon in Chepe [i.e. Cheapside, vicus mercatorius Londiniensis]: W. M. Thackeray, "Novels by Eminent Hands" in Burlesques vol. 1 p. 3 editionis 1887. De citatione Horatiana cf. Michael Gilleland, "Turtles"
  4. "Have you seen the Mock Turtle yet?" "No," said Alice. "I don't even know what a Mock Turtle is." "It's the thing Mock Turtle Soup is made from": Lewis Carroll, Alice's Adventures in Wonderland (1865) p. 137

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Alice inter duo animalia mythica sedens, videlicet gryphonem falsamque testudinem (quae caput pedesque et caudam vituli habet). Illustratio Ioannis Tenniel mythistoriae Carrollianae Alice's Adventures in Wonderland (1865)
Eruditio
  • "Mock turtle soup", "Sea turtles" in Alan Davidson, The Oxford Companion to Food (Oxonii: Oxford University Press, 1999. ISBN 0-19-211579-0. Tom Jaine, ed., 2a ed. 2006; 3a ed. 2014)
  • "Mock turtle, Mock turtle soup" in The Oxford English Dictionary (Oxonii: Clarendon Press, 1989. 20 voll.)
Praecepta