Ars coquinaria Britannica

E Vicipaedia
Piscis frictaeque patatae (fish and chips) apud ganeariam Bardsleys Brightoniae emptae

Ars coquinaria Britannica e traditionibus Celtarum, Anglosaxonum, Normannorum evolvit. A culturis variis imperii Britannici et ab artibus convivalibus Franciae tingitur.

Aevo Victoriano floruerunt Agnes Marshall et Isabella Beeton, insuper Francici Alexis Soyer, Carolus Herman Senn qui in Anglia laboraverunt.

Saeculo XX ineunte Augustus Escoffier et Ludovicus Saulnier Francici Londinii operam dederunt, deinde Marcellus Boulestin.

Inter popinarios recentiores innotuerunt Georgius Perry-Smith, Joyce Molyneux, Marcus Petrus White, Marcus Wareing, Marcus Hix, fratres Francogalli Albertus et Michael Roux, insuper Thomas Jaine editor scriptorque, scriptrices Ioanna Grigson, filia huius Sophia Grigson, Elizabeth David. Programmatibus televisificis celebres fiunt coqui Fanny Craddock, Delia Smith, Iacobus Oliver, etiam Keith Floyd, Gordonus Ramsay, Ricardus Stein qui ganearii erant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!