Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Mao Zedong

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Mao Zedong
Res apud Vicidata repertae:
Mao Zedong: imago
Mao Zedong: subscriptio
Nativitas: 26 Decembris 1893; Shaoshan
Obitus: 9 Septembris 1976; Pechinum
Patria: Res publica popularis Sinarum, Republic of China (1912–49), Domus Qing
Nomen nativum: 毛澤東

Officium

Officium: Chairman of the Communist Party of China, Chairman of the Central Military Commission of Communist Party of China, Chairman of the National Committee of the Chinese People's Political Consultative Conference, President of the People's Republic of China
Munus: Politicus, Poëta, Scriptor, philosophus

Consociatio

Familia

Genitores: Mao Yichang; Wen Qimei
Coniunx: Luo Yixiu, Yang Kaihui, He Zizhen, Jiang Qing
Proles: Mao Anying, Mao Anqing, Mao Anlong, Yang Yuehua, Li Min, Li Na

Memoria

Sepultura: Mausoleum of Mao Zedong
Mao Zedong in muro Urbis Impermissae pictus.

Mao Zedong, etiam Mao Tse-Tung(Sinensis 毛澤東 ) (Shaoshan, 26 Decembris 1893Pechini, 9 Septembris 1976), fuit rerum novarum fautor et dux civilis Sinensis. Ab anno 1943 usque ad mortem, procurator factionis communisticae Sinensis fuit, quae eo ducente, ad gubernacula Reipublicae Sinensis continentalis pervenit post eius victoriam in bello civili Sinensi et post Rem publicam popularem Sinensem (cui Mao praefuit) conditam anno 1949.

Mao Marxismum-Leninismum "Sinesizatum" crevit, cuius nomen Maoismus fuit, Stalinismo similis, et dum gubernabat agriculturam collectivam peperit cum "magno saltu prorsus." Sinensis dictator creavit, et postea fregit, foedus cum Unione Sovietica et Rerum Mutationem Culturalem iaculatus est.

Maoni creatio Sinae cohaesae et liberae ab externa dominatione attribuitur, primum post opii bellum, et eodem tempore illi obiurgatur fuisse artificiose repressor, usus esse operibus coactis et excidium centenum milium agricolarum provocavisse, simul ac annonam ab anno 1958 ad 1961 et vim "mutationis culturalis." Eo imperante (19491976), multa decies centena milia hominum non natura decesserunt. Notus erat in Sina qualis "Quater Magnus": "Magnus Magister, Magnus Princeps, Magnus Dux, Magnus Gubernator" (伟大导师,伟大领袖,伟大统帅,伟大舵手).

De iuventute Maonis[recensere | fontem recensere]

Mao anno 1927.

Natus est in Provincia Hunan ex familia agricolarum modice locupleti. Scholam frequentavit usque fuit tredecim annos natus, tunc in labore agricolo obligatus. Patriam domum reliquit post conflictum cum patre, atque Changshae, in capite provinciae, studuit. Notiones politicas occidentales novit, imprimis notiones Sun Yat-Sen, ducis rei publicae.

Anno 1911, mense Octobri, revolutionarium bellum coepit contra domum Manchu, quae in rempublicam dominabatur, et proelia usque ad Hunan pervenerunt: nomen Maonis fuit inter conscriptos in exercitu revolutionario ab initio rei publicae Sinensis anno 1912. Ab anno 1913 usque ad 1918, studuit apud Scholam Normalem provinciae Hunan, et philosophiam, historiam, et litteras Sinenses didicit. Studium et comprehensionem mentis occidentalis et administrationis rei publicae persecutus est. Dux iuvenum studiis deditis factus est in compluribus societatibus. Pechinum anno 1919 immigravit, ubi philosophiae et modi docendi studia coepit. In bibliotheca universitaria operam dedit, et in Tu Hsiu Chen et Lique Chao Ta incidit, conditores factionis communistae Sinensis.

Interfuit anno 1919 "motibus 4 Maii" contra mores Iaponenses, secundum consilium foederis Versaliarum, regionum Sinensium quae antea fuerant Germaniae; propter hoc adhaesit Marxismo-Leninismo, et anno 1921 interfuit ad factionem communisticam Sinensem condendam. Subsequentibus annis perseveravit, contra directionem philosovieticam suorum comitum, pro agricolarum vi in rebus novis adquirendis.

De interventu in re militari[recensere | fontem recensere]

Mao anno 1931.

Anno 1927, Chiang Kai Shek rerum potitus est et contra communistas se vertit. Post suam seiunctionem a Kuomintang, Mao Zedong motus rerum novarum in Hunan et Jangxi regionibus et agile corpus militare constituit ad defendendum cum celeris gestis ab impetu veterum sociorum.

Anno 1934, mense Octobri, Mao Zedong et exercitus suus ruperunt circuitum copiarum quas Kuomintang circum eos posuerat et processit septentrionem et orientem versus, ita "Magnum Iter" (1934-1935) ad Yanan incipiendo, in Provincia Saanxi, quae mutata est in regionem novam communistam. Haec mirabiles res gestae confirmaverunt eius libertatem a Kuomintang et Mao vir clarissimus Factionis Communistae Sinensis factus est.

Die 7 Iulii 1937, Iaponici Sinam invaserunt post "casum pontis Marci Poli", quod fuit initium belli mundani secundi in Asia. Ab anno 1936 usque ad annum 1940, Mao se argumentis communistarum pro-sovieticis opposuit et potuit suam opinionem imponere, a factione suos adversarios amovens. Anno 1945 Mao confirmatus est dux factionis, quia nominatus est praeses Comitatus Centralis in 1945 apud conventionem partis communisticae octavam.

Post aggressionem Iaponicam, bello confecto, milites revolutionarii erant circiter decies centena milia et communista factio potestatem politicam habebat in 90 000 000 Sinensium incolarum. Post impetum Iaponicum (1937) Factio Communista Sinensis et Kuomintang novum foedus fecerunt, sed post finem belli (1946) bellum civile ortum est inter communistas et nationalistas et prosecutum est usque ad annum 1949 cum clade Kuomintangis.

De invictio? civili[recensere | fontem recensere]

Mao anno 1938 On Protracted War[1] scribit.

Die primo Octobris 1949, Respublica Populi Sinensis proclamata est in foro Tienanmen Pechini. Mense Decembri Mao proclamatus est praeses civitatis.

Anno 1954, nova constitutione promulgata, Mao Zedong confirmatus est praeses Reipublicae et iniit transitionem socialistam quae faceret Sinam tertiam potentiam mundi post Civitates Foederatas Americae et Unionem Sovieticam.

Post solidationem potestatis, contra opinionem Sovieticam, Mao Zedong fidem coluit in civium ordinem luctationem excolens, frustra conans, inter annos 1956 et 1957, illi novam vim restituere beneficio libere loquendi. Hoc trames, sic, appellatus est "Campus Centum Florum."

Inter annos 1957 et 1958, iniit politicam progressus, quae appellata est Magnus Saltus Prorsus et fundamentum habuit in universitate agricolarum et in magno industriae processu. Magnus Saltus in calamitatem rerum publicarum se vertit et Mao Zedong aliquis officiis motus est: anno 1959, Liu Shaoqi praesidentiam Reipublicae suscepit.

Anno 1966, Mao ut dux factionis communistae sinensis propugnavit mutationem culturalem, qua voluit iuventutem reprehendere aspere, cum removerent eos, sodales factionis communistae, qui, cum viderentur locupletes, mittebantur ad agros, ut non se reputarent meliores quam agricolis. Klimax? fuit 1968, itaque Mao iussit mutationem culturalem finire.

Mutatio culturalis factionem communistam sinensem debilitavit et initiis decenni 198 conclusa est, cum Lin Piao, fidelis foederatus Maonis, mortuus est, dum, dicunt Sinenses, fugiebat ad Unionem Sovieticam, adversariam Rei Publicae Popularis Sinae.

Sub imperio Maonis Sina initiis decennii 198 amicitiam cum Civitatibus Foederatis Americae strinxit.

Mao mortuus est anno 1976.

De nomine Sinico
Nomen Nomen pro amicis
Trad. 毛澤東 潤之¹
Simpl. 毛泽东 润之
Pinyin Máo Zédōng Rùnzhī
Wade-Giles Mao Tse-tung Jun-chih
AFI /mau̯ː˧˥ tsɤ˧˥.tʊŋ˥/ /ʐuənː˥˩ tʂ̩˥/
Cognomen: Mao
in origine 詠芝 (咏芝) et deinde 润芝 in Xiangtan dialecto quod idem pronuntiatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Mao (dextra) Iosepho Stalin salutem dicit. Nota postalica Sinarum.
Principes rei publicae popularis Sinarum