As

E Vicipaedia
Unus ex antiquissimis assibus repertis : est discus aeneus conflatus caput divinum exhibens. Circa 270 a.C.n.

As (assis, m.; pluraliter: asses) fuit nummus Romanus, aeneus sub consulibus, cuprinus sub imperatoribus. Pondera et notae variaverunt. Asses a civitate Romana editi sunt a tertio saeculo a.C.n. ineunte usque ad medium tertium saeculum p.C., id est magis quam quinque saecula.

De origine ac significatione nominis[recensere | fontem recensere]

Hodie plerique homines philologiae Latinae periti non putant assem Italicum vocabulum fuisse[1], sed ab alio populo mutuatum , fortasse ab Etruscis. Certe antiquitus "unum" vel "totum" significasse videtur[2] : exempli gratia iugerum in area as appellatur[3]. Totum quidem quod dividi posset in duodecim partes : ita heres ex asse dicebatur heres unicus cui bona omnia defuncti evenerant (e contrario : heres ex parte, ex dodrante, ex semisse, ex triente etc.). In nummis notabatur virga recta "I", ut unum. Hodieque in ludis chartarum charta "as" vocata unum significat (as trifoliorum unum trifolium exhibet, as cordum unum cor etc.). Fuit quoque nomen derivatum antiquum, a Varrone[4] nobis traditum, assarius vel assarium unde as Graece ασσάριον dicitur.

Historia[recensere | fontem recensere]

As libralis conflatus, circa 235 a.C.n. : Ianus/Prora navis. I = as. Circa 260 gr. (iam aliquanto levior libra est).

Sub consulibus[recensere | fontem recensere]

Antiquissimi asses reperti a peritis rerum huiusmodi hominibus hodie vulgo putantur circa 280 a.C.n. editi fuisse. Nihilominus novam chronologiam nuper proposuit archaeologus Italianus Philippus Coarelli, secundum eum primi asses circa 330 a.C.n. conflati sunt[5]. Primum as libralis fuit : unam libram Romanam, id est circiter 325 grammata pendebat ac in duodecim uncias dividebatur. Gravior tum erat quam ut cudi posset : itaque in formam conflabatur et res nummaria Romana illius temporis ab historicis monetae "aes grave" vocata est. Subdivisiones assis quoque a monetariis conflabantur :

  • Semis, dimidium assis, = sex unciae.
  • Quincunx, 5/12 assis, = quinque unciae.
  • Triens, tertia pars assis, = quatuor unciae.
  • Quadrans, quarta pars assis, = tres unciae unde etiam "terruncius" nominatur.
  • Sextans, sexta pars assis, = duae unciae.
  • Uncia, duodecima pars assis, necnon librae = circiter 27g
  • Semuncia, 24a pars assis, dimidium unciae.
  • Quartuncia, 48a pars assis, quarta pars unciae.

Initio enim omnis res nummaria Romana in uno metallo posita erat, id est aere.

As Romanus in libro octavi decimi saeculi delineatus.

Tempore vero secundi belli Punici (quod tempus difficile aerario Romano fuit) pondus assis paucis annis per gradus usque ad sextam partem librae imminutum est, qui as ea ratione sextantarius dictus est : itaque tertio saeculo exeunte duas uncias aeris, id est circiter 54g, pependit ac non iam conflatus sed cusus fuit. De iusto pondere loquor ; reapse aliquanto levior esse solebat quia nummus aeneus Romae magna parte fiduciarius fuit nec pondera adamussim observabantur.

Mox as etiam uncialis ac postremo anno 92 a.C.n. ex lege Papiria semuncialis factus est. Tum semunciam aeris, id est circiter tredecim grammata ac dimidium pendere oportuit, sed a medio secundo saeculo usque ad Gaium Iulium Caesarem dictatorem nummus aeneus perraro Romae percussus est, sive quod ingens quantitas nummorum prioribus annis percussorum usui sufficiebat atque argentei nummi denarius, quinarius et sestertius in maiore usu erant, sive quia homines asses novos et leviores aspernabantur ac vetustos accipere malebant.

At usque ad secundum saeculum a.C.n., adeo fundamentum totius rationis nummarriae fuit as, ut nummi argentei proprie Romani creati circa 211 a.C.n. nomen suum a numero assium quibus permutabantur duxerunt : denarius ita nominatus quia denos asses[6] valebat (nota X in nummo), quinarius quia quinos (nota V), sestertius quod binos et semissem (nota IIS, sestertius < semis tertius).

Rationum moneta quoque apud Romanos usque ad annum circiter 150 a.C.n. fuit : nam magnae summae (e.g. census, vectigalia, praeda, tributum...) in assibus aestimabantur. Medio secundo saeculo vero sestertius in eius locum successit (qui tum minimus argenteus nummus erat) ac rationum moneta per plura saecula remansit.

Sub imperatoribus[recensere | fontem recensere]

As Vespasiani. Caput laureatum imperatoris/Aquila in globo stans = imperium Romanum in omnibus terris.

In re nummaria ab imperatore Augusto instituta[7] aes denuo frequenter percussus est ad minimos mercatus solvendos in usu quotidiano. Tum as fuit cuprinus nummus, duos semisses ex orichalco et quatuor quadrantes valens. Ratio nummorum ea erat :

Asses hodie servati inter novem et duodecim grammata pendere solent. Homines rei nummariae periti putant iustum pondus fortasse fuisse tricesimam partem (1/30) librae Romanae, id est circiter 10g82. Quoniam nummi aenei magna parte fiduciarii erant, monetarii pondera adamussim numquam observabant : quotiens libram cupri accipiebant, sciebant ex ea triginta asses fieri oportere nec quicquam pensi habebant si as alius alio paulo gravior vel levior erat. In paene omnibus assibus litterae SC leguntur quae notant Senatusconsulto : pactum enim erat ut senatus monetae aeneae praeesset, dum Imperator monetam argenteam et auream sibi vindicat.

Res nummaria Romana immutata permansit, ita ut ab Augusto instituta erat, usque ad tertium saeculum. Tum pretia in infinitum inflari coeperunt et nummi argentei tam adulterini facti sunt, ut pondus metalli in asse maioris pretii fuerit quam in antoniniano. E quo tempore as non iam cusus est.

Locutiones et proverbia.[recensere | fontem recensere]

As Neronis : Caput Neronis titulis imperatoriis circumdatum/Ara Pacis. SC = Senatusconsulto.

As tempore Ciceronis non multum valebat, unde locutio assis facere, aestimare significat parvi aestimare, contemnere. Item ad assem = omnino, usque ad minimam partem. Sic poeta Horatius : "perdere omnia ad assem". Simili modo :

  • "quod non opus est, asse carum est". Seneca[8]
  • "assem habeas, assem valeas" = si pauper eris ab hominibus contemnere. Petronius[9]
  • "ab asse crevit" = e nihilo profectus est. Petronius[10]
  • "assem fecit semissem habui" = omnes quaestus aequaliter inter nos dividebamus. Petronius[11]
  • "assem aerarium nemini debeo" = nihil cuiquam debeo, ne minimum quidem.Petronius[12]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Antiqui[recensere | fontem recensere]

Moderni[recensere | fontem recensere]

  • Gulielmus Budaeus, De asse et partibus eius, apud Iodocum Badium, 1514.
  • Crawford, Michael H. (1985). Coinage and Money under the Roman Republic, Methuen & Co. ISBN 0-416-12300-7
  • Martin, Stéphane (2017), 'Dimidii asses. La chronologie des bronzes coupés de la République romaine et du début du Principat.' in Rome et les provinces. Monnayage et histoire. Mélanges offerts à Michel Amandry, Ausonius : 151-161.
  • Rainer Albert, Die Münzen der römischen Republik, 2003.
  • Rudi Thomsen, Early Roman Coinage (1957, 1961).
  • Zehnacker, Hubert (1973). Moneta : recherches sur l'organisation et l'art des émissions monétaires de la République romaine (289-31 av. J.-C.). - Rome : École française de Rome ; Paris : diffusion de Boccard, 1973.
  • Vide etiam eiusdem auctoris commentarium ad editionem Plinianam libri XXXIII, Parisiis, Les Belles Lettres,1983.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Contra Romani antiqui credebant assem ab aere (aes) dictum. Varro, Lingua Latina V,36.
  2. 'Summam' adhuc significare apud Columellam videtur II,12,7 et 9 necnon III,3,9.
  3. Ibid. V,1,12.
  4. LL VIII,71
  5. L'art romain des origines au IIIe siècle, Picard, 2011, pp188-192.
  6. Sc. denos asses sextantarios.
  7. Circa annum 23 a.C.n., ut eruditi nonnulli volunt.
  8. Ad Lucilium, XCIV,27.
  9. Satiricon 77.
  10. Satiricon 43
  11. Satiricon 61.
  12. Satiricon 57

Nexus interni