Aetas Aurea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aetas Aurea. Pictura Petri da Cortona.

Aetas Aurea (ex Graeco Χρύσεον Γένος) in mythologia Graeca et legendis Graecis est prima in ordine quattuor vel quinque[1] aetatum hominis, quarum Aetas Aurea est prima, tum in serie sequuntur Argentea, Aenea, Heroica, et postremo tempus nostrum (Ferrea), quod aetas deminutionis affirmatur. Vocabulum aetas aurea ergo quodque primiordiale pacis, harmoniae, stabilitatis, prosperitatis tempus vicissim significat.[2]

Sunt notiones similes in religiosis et philosophicis subcontinentis Asiae Meridianae memoriis. Exempli gratia, cultura Vedica vel Hinduistica antiqua historiam habuit rem circulam, in yugis consistentem, aetatibus obscuris aureisque alternantibus. Kali yuga (Aetas Ferrea), Dwapara (Aetas Aenea), Treta yuga (Aetas Argentea), et Satya yuga (Aetas Aurea) his quattuor aetatibus Graecorum congruunt. Opiniones similes in Oriente Medio antiquo et per antiquum Mundum Veterem permanserunt.[3]

Aetas Aurea in mythologia classica regebatur a Crono vel ab Astraea, quae dea eadem esse ac Iustitia putabatur, atque cum hominibus usque ad Aetatem Argenteam confectam habitabat; Aenea autem aetate ineunte, cum homines impotentes avarique esse inciperent, ad stellas effugit, inter quas constellatio Virgo nunc apparet, libram Iustitiae tenens, ergo Libra appellatam.[4]

Mos litterarius et iconographicus Europaeus pastoralis nymphas pastoresque saepe descripsit ut homines qui vitam naturali quadam innocentia simplicitateque rustica praeditam vixerunt, incorrupti corruptionibus civilizationis. Et poetae et pictores hanc vitam fingebant quasi continuationem Aetatis Aureae—eximiam speciem Arcadiae habitam, sitam in Arcadia regione Graeciae, quae fuit domus et medium venerationis Panos capripedis, quae deitas loco eorum praefuit cumque eis habitavit.[5] Hoc autem nostalgicum vitae simplicis et primitivae simulacrum pro perfecto habitum aliquando dubitatum est, etiam omnino ludibrio fuit ut antiquis sic et posteris .

Usus hodiernus[recensere | fontem recensere]

Aetas aurea vocabulum hodiernum saepe in multis et variis locis adhibetur, non initium, sed aliquod summum significans culmen, velut Aetas Aurea Hispanica, Aetas Aurea Nederlandica, aetas aurea alpinismi, aetas aurea animationis Americanae, aetas aurea librorum nubeculorum, aetas aurea scientiae ficticiae, aetas aurea Hollywood, aetas aurea hiphop, etiam aetas aurea latrocinii et aetas aurea pornographiae.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hesiodus, Opera et Dies
  2. Plato, Cratylus, 397e
  3. Richard Heinberg, Memories and Visions of Paradise: Exploring the Universal Myth of a Lost Golden Age (Angelopolite Californiae: Tarcher, 1989), ISBN 0-87477-515-9.
  4. Anglice: "Hesiod calls [Astraea] the daughter of Jove and Themis. Aratus says that she is thought to be daughter of Astraeus and Aurora, who lived at the time of the Golden Age of men and was their leader. On account of her carefulness and fairness she was called Justice, and at that time no foreign nations were attacked in war, nor did anyone sail over the seas, but they were wont to live their lives caring for their fields. But those born after their death began to be less observant of duty and more greedy, so that Justice associated more rarely with men. Finally the disease became so extreme that it was said the Brazen Race was born; then she could not endure more, and flew away to the stars." (Gaius Iulius Hyginus, Astronomica 2).
  5. Bridget Ann Henish, The Medieval Calendar Year (ISBN 0-271-01904-2), p. 96.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]