Intervallum QT

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.


Cyclus cardiacus et intervallum QT. In electrocardiogramma intervallum QT est (caeruleum) spatium inter undae Q initium et T finem. Complex - complexus, Interval - intervallum, Segment - segmentum

Intervallum QT est electrocardiogrammae (ECG) mensura temporis ab undae Q initio ad undae T finem. Intervallum QT a velocitate pulsationum cordis pendet et amputatur cum cor celerius, sed prolongatur cum illud tardius pulsat. Intervallum nimis longum periculum mortis subitae grave continet. Ad periculum aestimandum ex intervallo QT computetur secundus valor QTc (intervallum QT correctum), quem a pluribus formulis deduci potest.

Numerosa medicamenta intervallum QT prolongare possunt.

Physiologia[recensere | fontem recensere]

Origo intervalli QT sunt proteina hERG subunitatum alpha canalium ionticorum kalii. Interdiu longitudo intervalli non constanter est, sed paulum vacillat.

Valores normales et pathologici[recensere | fontem recensere]

Torsades de pointes.
  • Valores QTc normales virorum: 350ms — 420ms[1].
  • Valores QTc normales feminarum: 350ms — 450ms[2].
  • Valores QTc breviores 350ms syndroma brevis QT nominatur.
  • Valores QTc normalibus longiores periculum (Torsades de pointes) significare possit.

Pathophysiologia[recensere | fontem recensere]

Longius intervallum QT nascitur cordis ventriculorum relaxatione retarda. Id sunt canales kalii (canales Kv11.1, nomen geni: hERG[3]) impediti, qui effluxum kalii causam ex cellulis cordis muscularibus retardent. Non solum medicamenti sed etiam mutationes talem retardationem efficere potest (syndroma intervalli QT longi).[4]

Medicamenta cum effectu prolongante maiore[recensere | fontem recensere]

Exempli sunt:

Symptomata prolongationis: syncopa, vertigo, convulsiones, in extremum (sed raro) fibrillatio ventricularis. Per haec imprimis combinationes medicamentorum supra dictorum incrementum intervallum QT perficere queant.

Medicamenta antidepressiva sine effectu prolongationis intervalli QT sunt Duloxetinum, Mirtazapinum, Milnacipranum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. alii valores QTc virorum normales usque ad 400ms alii ad 450ms dicuntur
  2. alii valores QTc feminarum normales usque ad 440ms alii ad 460ms dicuntur
  3. Vandenberg JI, Perry MD, Perrin MJ, Mann SA, Ke Y, Hill AP (2012). "hERG K+ channels: structure, function, and clinical significance". Physiological Reviews 92: 1393-478  (Anglice)
  4. Zhou P, Babcock J, Liu L, Li M, Gao Z (2011). Activation of human ether-a-go-go related gene (hERG) potassium channels by small molecules. 32. pp. 781-8  (Anglice)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]