Milnacipranum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Milnacipranum
Milnacipranum
Natura chemica
Formula chemica C
15
H
22
N
2
O
Massa molaris 246.348 g/mol
PubChem 65833
DrugBank DB04896
Natura pharmacologica
Codex ATC N06AX17 (WHO)
Tempus semivitae biologicum 8 h
Metabolismus iecore (hepaticus)
Excretio renibus
Ad usum therapeuticum
Applicatio per os
MedlinePlus a609016 (Anglice)

Milnacipranum est substantia psychoanaleptica[1] et antidepressiva et propterea medicamentum, quod cogitari potest, ad therapiam cum depressionum tum fibromyalgiae[2].

Milnacipranum est racemus ex L-Milnacipranum (Laevomilnacipranum) et D-Milnacipranum (Dextromilnacipranum) compositum. In CFA Laevomilnacipranum in depressionibus tractando adhibetur, racemus tantum fibromyalgiae.

In organismis Milnacipranum reabsorptionem noradrenali parvulum plus quam serotoni inhibit. Inter substantias antidepressivas quidem id inhibitoribus reabsorptionis serotonini noradrenalinique selectivis attribuitur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1985 substantia inventa est[3]. Ante annum 1992 substantia etiam nominibus Midalciprani et F 2207 investigatur[4][5]. Milnacipranum primum anno 1996 in Francia publice admittitur. Hodie usus Milnaciprani in plus quam quadraginta quinque civitatum licet.

Mense Ianuario 2009 CFA Administratio Cibi et Medicamentorum (FDA) usum Milnaciprani in fibromyalgiae tractando approbavit.

Natura Milnaciprani[recensere | fontem recensere]

Natura chemica[recensere | fontem recensere]

Structura chemica est (1R,2S)-cis-2-(amino-methylo)-N,N-di-aethylo-1-phenylo-cyclopropano-carbamidum, massa molaris sua 246.348 g/mol.

Cyclopropanum[recensere | fontem recensere]

Cyclopropranum est cycloalkanum formulae molecularis C
3
H
6
cum tribus atomis carbonii triangulum ("cyclum") formantibus.

Pinacotheca gregorum chemicorum Milnaciprani[recensere | fontem recensere]

Natura pharmacologica[recensere | fontem recensere]

Codex ATC est N06AX17 (WHO).

Pharmacodynamica[recensere | fontem recensere]

Milnacipranum simul inhibitor et reabsorptionis serotonini et noradrenalini est.

Adhuc milnacipranum sub codicibus ATC N06AX, qui alia antidepressiva continent. Substantia vero est inhibitor reabsorptionis et serotonini et noradrenalini, categoria cuius nondum exstructa est.

Pharmacocinetica[recensere | fontem recensere]

Tempus semivitae biologicum est circa 8 horae[6]. Excretio non per urinas efficitur, sed per iecur: substantiae dimidium non mutatae ipsum, 30% post glucuronidationem, 20% metabolitus oxidativus[7]. Milnacipranum nihil fere substratum cytochromatum est: nec per CYP2D6 nec CYP2C19, neque significanter per CYP1A2 neque CYP3A4[8]. Itaque cum insufficientia et hepatica et renalis moderata (Expulsio creatini (CrCl) ≥ 30 mL/min) accommodatio dosis non oportet.

Effectus Milnaciprani[recensere | fontem recensere]

Effectus non grati[recensere | fontem recensere]

Cum uso Milnaciprani est necesse animum advertere ad effectus secundarios et interactiones, quae praecipue primis hebdomadibus incidere possunt. Exempla sunt perturbationes sanguinis, systematis immunitatis, systematis endocrinei, oculorum, cordis. Ut aliis serotoninum exsurgentibus medicamentis Milnaciprano quoque tractante exstructio magnitudinis serotonini prope synapses citari potest, cum symptomata periculosi (at rarissmimi) syndromae serotoni cum diarrhoea, agitatione, tremori, rigori, myoclono, tachycardia, hyperthermia, pressione sanguinis labili.

Effectus secundarii[recensere | fontem recensere]

Saepissmime (>10%)

Saepe (1%-10%)

Infrequenter (0.1%-1%)

Usus Milnaciprani[recensere | fontem recensere]

Usus medicus[recensere | fontem recensere]

Dosis diurna definita (DDD) est 100 mg per die p.o.[9] De insomniam faciente consumptio Milnaciprani ab primis vesperi horis non commendetur. In tractanda fibromyalgia dosis initialis die semel 12.5 mg per os commentatur[10], deinde diebus 2-3 mane et vesperi 12.5 mg, diebus 4-7 25 mg bini, post diem septimum die bini 50 mg per os.

Contraindicationes[recensere | fontem recensere]

Nonnulli morborum et perturbationum et medicamentorum periculum efficere possint, ideo

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]