Jump to content

Anna (regina Britanniae)

Haec pagina est honorata.
Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Anna (regina Anglica))


Anna regina Angliae, Hiberniae, Scotiae usque ad 1707, Hiberniae atque Britanniae regina ab anno 1707.
Ioannes Churchillus, dux Marlburiensis, a Domino Godefrio Kneller circa 1705 pictus. Annae efficacissimus erat exercitus dux.

Anna Stuart (6 Februarii 16651 Augusti 1714) et Angliae et Scotiae regina erat ab anno 1702 usque ad 1707 et regina Hiberniae ab anno 1702 usque ad mortem. Die 1 Maii 1707, Anglia et Scotia in unum regnum coniunctis, Anna facta est regina prima Britanniae. Fuit ultima e domo Stuartorum regina Anglica; Georgius I, qui ei in throno succedit, e domo Hannoverorum erat.

Tempus Annae vitae

[recensere | fontem recensere]

In Annae vita iterum iterumque conflictiones pertinentes ad heredes Angliae throni erant, quae causae erant reformationum magnarum ad leges pertinentium. In tempore Annae reginae (17021714) ante omnia facta est systema Parlamenti Anglici. Annae pater, religionis Catholicae, Iacobus II, revolutione gloriosa 1688 expulsus est; eius successores erant Gulielmus III, religionis Calvinisticae, atque Maria II, Annae soror et sororis maritus. Ipsa mutationem regis non sanguineam patri potentiam abripientem Anna adiuverat.

Nullus infans Mariae II aut Annae supervixit adolescentiam, itaque Iacobus II, religionis Catholicae, a throno expulsus aut eius progenies postulationes throni Angliae facere potuisset. Qua de causa Angliae Parlamentum legem decrevit qua permisit domu Guelforum Anna mortua in Angliae throno succedere. Lege illa non minus quam 50 heredes throni religionis Catholicae genere postulationem maiorem Angliae throni habentes neglecti sunt. Scotiae Parlamentum primo eam legem abnuere voluit, sed coactus est approbare e. g. angustiis mercaturae Scotiae maxime nocentibus. Decretum Unitatis, quo Anglia et Scotia in Britanniam se coniunxerunt, consequentia sermonum erat sequentium. Sic factum est, ut non modo genus, sed etiam religio Protestantica neccesarii essent ad faciendum heredem Angliae throni.

Praeterea revolutione gloriosa facta est Anglia inimicus Franciae. Paene omni tempore, Anna quo regebat, Anglia pars foederis Hagae implicata in bello de successione Hispanica, quo Anglia una cum Batavia, Prussia, domu Hannoverorum, et Imperio conata est auctoritatem Franciae in Europa auctam impedire. Simul in Anglia florentes fuerunt, et cultura et frugalitas, quod maximam censitur monstrationem fuisse Angliae potentiae a tempore Henrici V regis. Pacificatione speciali Traiecti ad Rhenum facta anno 1713, Anglia deseruit foedus illud, sed eo facto fundamenta posuit aucti Angliae imperii decimo octavo in saeculo. Anna ipsa minime magnam fecit collationem earum rerum; neque docta neque prudens erat, et vitam egit rumores audiens et cum chartis ludens. Descriptiones eius vitae eam fuisse animo brutam, refractariolam, atque magis pavidam feminam dicunt.

Conscia erat se esse reginam eodem tempore sensumque monstravit magnum officiorum reginae. Maxime passa est conflictionibus cum Parlamento factis paulo ante mortem—pauci eius vitam describentes etiam affirmant eas conflictiones fuisse mortis causas.

Auctoritates habebant Annae multos per annos amica Sara Churchill atque eius maritus Ioannes Churchill, primus dux Mariburiensis, politicas magnas. Winston Churchill, tempore seriore Primus Minister Angliae, prognatusque a Sara Ioanneque Churchill, itaque solebat dicere sententiam "Sara reginam, dux Mariburiensis bellum, Godolphinus Parlamentum regebant."

Scripsit de positione Annae personali, cum inciperet esse regina, scriptrix historiae Ulrica Iordan:

Res ad mentem pertinentes, quas Anna apportaverat in tempus, quo regebat, spectatori videntur fuisse in conglobatione [. . .] paene invicte difficiles seriori: Maxima contraposita et religionis et rationis rei publicae gerendae in regentium familia Annam hominem solam reddiderant. Imprimis alieno patre et fratre dimidio—ambo qui in exilio erant—securitatem et ad intelligendas res et ad sensus pertinentem ante omnia invenit duobus in locis: ex altera parte in ratione rei publicae gerendae ob rationem se gerendi congruenter cum legibus et ob accognitas positiam et fines coronae potentiae, ex altera parte ob sensibus coniunctiones magnis angustias. Hic ante omnia nominanda est coniunctio Annae admodum beata cum coniuge, principe Daniae Georgio, quem qualitates humanae, sed non res perparvae politice factae inscribunt. Matrimonium Annae decem octo annos nata et Georgii natu maiore tempore duodecim annorum factum 1685 et 25 per annos—iuxta amicitias angustias familiaribus cum ancillis—fons maxima erat auxilii personalis. [Iordan, pagina 178 sequenteque.]

Coiniunctio Annae cum ancillis Sara Churchillus et postea Abigaile Masham tam angustia, ut vitae in descriptionibus iterum iterumque coniectetur eam coniunctionem fuisse amorem inter duas feminas; nulla autem adsunt argumenta.

Scriptores historiae reminiscuntur Annam Britanniae nomine Good Queen Anne ('bona Anna regina'); nomen illud etiam est significatio efficacitatum et bellorum et politicarum florentisque frugalitatis, quas in vita vidit Britannia Anna regente.

Annae primi anni

[recensere | fontem recensere]
Annae avus, Eduardus Hyde, Comes Clarendonis.

Anna filia secunda Iacobi, Ducis Eboraci et posterioris Iacobi II regis, erat. Mater erat Domina Anna Hyde, Eduardi Hyde filia, primi Comitis oppidi Clarendon, viri politici auctoritatem magnam habentis Angliae. Avunculus regebat Angliam Carolus II. Anna Mariaque infantes unici erant Ducis Eboraci et eius uxoris adolescentias superviventes. Sed Anna passa est oculi aegrotatione, ut iam puella minima mitteretur Franciam, ut ibi medicina curaretur. In initio vixit apud avam, Henriettam Mariam reginam, posteaque apud materteram, Henriettam Annam, Ducem muliebrem oppidi Orléans. 1670 Anna Gallia Angliam rediit. Circa annum 1673 novit Saram Jennings acceptam in ministras uxoris secundae Eboraci Ducis, Mariae Beatricis de Modena, puellam parvam. Quamquam altera natu maior erat quinque tempore annorum altera, amicitia inter eas facta est multos per annos durans et sic causa facti Saram Churchillum postea consultricem maximam habentem fore Angliae auctoritatem reginae.

Anno 1672 factum plebi notum Annae patrem convertisse ad Catholicismum. Iussu Caroli II Anna sororque Maria amplius educatae sunt religione Protestantica. Curavit Carolus quoque Annam principi Protestanticae religionis Georgio de Dania, Daniae Christiani V regis fratri, nubere. Soror eius tum iam nupserat Gulielmo de Orania Protestanticae religionis 1677.

Carolo II mortuo, anno 1685 moriens etiam ad Catholicismum conversus, Iacobo II Annae patri, diadema Angliae impositum est. Alexander Gauland historiae scriptor de rege illo in oagina 102 scripsit:

Iacobo calamitas thronum rediit in Anglicum. Problematibus,? cuius heres erat, fratris rege providentiam habente, viro politico habiliter agente, rege magnanimo fuisset opus. Iacobus autem nullus earum omnium rerum erat. Et numerus rerum, quas intellegebat, et imaginatio maxime definiebantur. Maxime pius erat obstinatusque vir, qui semper dicebat se vera dicere.

Iacobus maxime volebat heredem suum esse religionis Ecclesiae Catholicae Annaeque promittebat eam ad Catholicismum conversam heredem throni suam fore. Anna autem maxime pia in fide Anglicana mansit. Cum Iacobus ei amplius mitteret libros de Catholica Ecclesia, tamen non suscepit maiores eam in aliam mentem adducendi temptationes.

Gulielmus III: Annae approbationis gratia permissum ei est mortua uxore Maria amplius regere.

Iacobus II, cum conaretur Catholicismum iterum et Angliae incolarum religionem facere, reficere monarchiam absolutam foedusque iterum Angliae cum Francia adipisci, non quidem valde amatus est. Sed, quia rex senex Mariaque, throni heres, religionis Protestanticae, multi censebant Angliae incolae se nunc tantum in vita videre antecedens tempus. At cogitationes illae, cum Iacobi secunda uxor, Maria Beatrix de Modena, 1688 pareret filium et sic throni heredem possibilem Catholicismi, mutatae sunt. Rumores infantem non a Iacobi uxore partum, sed ei clam datum esse ad Angliam iterum ad Catholicismum convertendam dixerunt. Revolutione nominata gloriosa, parata quattuor per annos, Iacobo II ne populo quidem grato potentia erepta; acie parvo Gulielmus una cum Maria uxore Batavia in Angliae litora pervenit. Fugit Iacobus II 23 Decembris 1688 Anglia Galliam. Anna auxilium non dedit patri Gulielmique socios aggregavit. Convenit Angliae Parlamentum atque decrevit Iacobum II fuga e imperio Anglico potentiam regis prodidisse.

Corona Anglica coniugibus Gulielmo Mariaque communibus oblata et ab iis accepta. Alter iuribus aequis quam alter uterque coronatus 11 Aprilis 1689, quamquam Gulielmus nulla affecta erat genere postulatione Anglici throni. Novum quoque ius iurandum dictum ab iis. Adhuc reges Angliae obligaverant se acturos esse ad leges a se decretas. Sed Maria Gulielmusque iuraverunt "to govern the people of this kingdom of England … according to the statutes in parliament agreed on, and the laws and customs of the same" (Latine: Iuraverunt se esse recturos incolas Angliae regni ... ad leges decretaque Parlamento constitutae). Sic coepit amplificatio Parlamenti potentiae, cuius consequentia paucum post tempus erat monarchia senatu potentiam fere omnem habente agenteque. Decretum Parlamenti nominatum "Bill of Rights" ('Iurum Lex') praeterea ordo throni heredum rexit; cum Sarah amica atque eius maritus Ioannes Churchill pertinerent eam, Anna approbavit Gulielmum etiam ius habiturum esse coronae Angliae, uxor si moreretur ante illum. Principem mulierem Annam eiusque progenies secuturos esse Gulielmum in throno. Gulielmi progenies habituros esse Angliae throni postulationem minorem illis.

Quod collationem magnam fecerat revolutionis gloriosae, Gulielmus Mariaque Ioannem Churchillus reddiderunt Comitem Marlebrigiae. Sequens autem eius curatio non quidem erat tam amica. Anno 1692 Gulielmo III criminatio augebat Ioannem Churchillum amplius colloqui cum Iacobo II vitam agente Gallico in exilio. Itaque Churchillus dimissus omnibus ex officiis et tempus breve etiam conclusus in phylaca. Annae Sarae Churchilli amicae non iam permissum est domum regum venire. Anna princeps, eo facto irata, regalem reliquit domum et tum habitavit in domu Syone.? Deinde ablata ei est cohors praetoria causa honoris custodibusque regum domus non iam permissum est salutare Annae maritum.

Anno 1694 Maria II mortua, Gulielmus sic rex Angliae unicus. Maria semper fuerat populo gratior eius marito Gulielmo III. Ut populo Anglico gratior faceretur, Gulielmus Annam iterum affecit honoribus debitis et permissionem ei dedit vivendi in palatio. Refectio Ioannis Churchilli omnium officiorum anno 1695 temptatio alia Gulielmi III fuit ad emendandam coniunctionem cum Anna. In facto Anna monstrabat se adiuvare regem Gulielmum. At Gulielmus minime Annae admodum confidebat. Exempli gratia non Annam reddidit regentem, cum bellum gereret in continente Europaeana.

Lex "Act of Settlement"

[recensere | fontem recensere]

Anna maritusque, Georgius princeps, tempore illo maxime passi sunt. Usque ad 1700 regina futura praegnans fuerat deciens octiensque; deciens terque abortione passa est aut infantem peperit mortuum. Quattuor e quinque infantibus, quos vivos pepererat, mortui sunt, priusquam vixerant tempus duorum annorum. Filius unicus supervivens primos vitae annos mortuus tempore undecim annorum natus 29 Iulii 1700.

Gulielmus III Mariaque quoque nullum habebant infantem superviventem; itaque Anna throni heres et eodem tempore homo ultimus vivens, qui postulationem habebat Angliae throni ad legem heredum throni "Bill of Rights" ('Iurum Lex'). Ea mortua Iacobus II Catholicismi expulsus eiusque progenies postulationem habuissent Angliae maximam throni. Ut non faceretur illud, Parlamentum Anglicum decrevit "Act of Settlement“ ('Firmationis Lex'). Lex illa dixit Anna Gulielmoque III mortuis sine infantibus ius heredis throni traditurum esse Sophiae domus Hannoverorum et eius progeniei. Sophia domus Hannoverorum matre sua Elisabetha de Bohemia, nominata Regina Hiemis, prognata erat a Carolo I rege. Erant quidem pauci homines, quae annexus propiores erant domus regis Anglicae regentis, sed omnes illi etiam erant Catholici.

Anna ipsa maluisset successores throni fore patrem et eius progenies. Sed, quod intellegebat successorem religionis Protestanticae esse necessarium, approbavit "Act of Settlement". Patre anno 1701 mortuo, tamen vestes maerentium induit. Fratrem autem dimidium, Iacobi II filium et heredem, Iacobum Franciscum Eduardum Stuartum, non valde diligebat.

Primi Anni Anna regente

[recensere | fontem recensere]

Gulielmus mortuus 1702; Anna secuta est eum, ut decretum erat Iuris Legis, in thronum Anglicum. Corpore Anna illo tempore iam homo mancus fuit. Et graviditates plurimi et arthritis corpus deleverant. Apporta est ad coronationem.

Paene eodem tempore quam principium Annae regentis bellum ordinis heredum throni Hispaniae coeptum est. Bellum ordinis heredum throni Hispaniae bellum erat de quaestione, utrum Ludovici XIV (regis Galliae) nepos, Philippus, postulationem haberet maximam throni Hispaniae. Hispaniae rex antea regens Carolus II quidem Philippum reddiderat heredem suum, sed Europae maxima pars minime approbavit successionem illam amplius augentem Galliae auctoritatem in Europae continente. Bellum ordinis heredum throni Hispaniae paene usque ad Annam mortuam durabat et auctoritatem maximam habebat pertinentem ad Angliae rationem rei publicae gerendae et externam et internam.

Palatium Blenhemiense, donum Annae reginae Ioanni Churchillo victoriae ab eo adeptae causa proelio apud oppidum Höchstädt acto.

Paulo post coronationem suam Anna maritum reddidit Lord High Admiral, summum classis ducem; Ioannes Churchillus dux factus est exercitus. Praeterea Churchillus affectus pluribus est honoribus, inter alia accepit decus Angliae summum, Decus Bracarum Voluminis, et factus est dux nomine primus Dux Mariburiensis. Sarah Churchillus, nunc ducissa Marlburiensis, et Annae multos per annos amica a utriusque pueritia adepta est officium summum, quem femina potuit adipisci hoc tempore in domu Angliae regum.

Parlamenti primi Annae duce Sydneie Godolphin maximam partem habuit factio nominata Tory. Factionis nomine Whig, quae, aliter quam factio nomine Tory, deliberate adiuvabat Angliam pugnantem in bello ordinis heredum throni Hispaniae, auctoritas maxime est aucta, postquam Ioannes Churchillus, dux Marlburiensis, potuerat victoriam Angliae adipisci proelio apud oppidum nomine Höchstädt acto. Illam victoriam plures aliae victoriae secutae sunt. Auctoritatis causa ducis tum totus paene senatus factus est constans factione nomine Whig. Dominus Godolphin quidem erat factionis nomine Tory, sed foedus cum Marlburiensi duce fecit. Quamquam nomine Dominus Godolphin erat Parlamenti praeses, tandem dux Mariburiensis, adiutus a Carolo Spencer, tertio comite Sunderlandis oppidi, et Roberto Harley, statuebat rationem Angliae rei publicae gerendae.

Anna regina Britanniae

[recensere | fontem recensere]

Praeter bellum ordinis heredum throni Hispaniae Anna primis annis regens conabatur Angliam Scotiamque in unum regnum coniungere. Parlamentum Anglicum, cum 1701 decerneret legem "Act of Settlement" ('Confirmationis Lex'), non antea certiorem fecerat Scoticum Parlamentum, qui maluit successorem throni e domu Stuartorum esse. Parlamentum Scoticum tum decrevit legem "Act of Security" (Latine: "Securitatis Lex"): Si regina mortua esset sine infantibus, Scotia lege illa decreta regem, si fuisset religionis Protestanticae et e regum domu, creare potuisset. Non erat verisimile Scotiam regem Anglicum creare regem suum. Annae, quamquam in principio non voluisset id facere, approbanda fuit lex "Act of Security" ('Securitatis Lex'), quod Parlamentum Scotiae minatum est se detracturum esse partes exercitus Ducis Marlebrigiae Scoticas et se nulla collecturum esse tributa. Angliae Parlamentum, cui timendum fuit Scotiam non subiectam iterum facturam esse foedus cum Francia, respondit lege "Alien Act" ('Aliena Lex') decreta anno 1705. Illa Aliena Lex permisit mercaturam cum Scotia angustiis afficere, Scoticos alienos nominare et sic eorum ius minuere possessionum in Anglia sitarum. Parlamentum Anglicus certiorem fecerat Scotiae Parlamentum se esse illas res lege permissas facturum, nisi Scotia reciperet legem "Act of Security" et coniungeret cum Anglia. Legati Scotiae die 22 Iulii 1706 Parlamentumque Scotiae die 16 Ianuarii 1707 approbaverunt Scotiam coniunctam cum Anglia - quamquam incolarum maxima pars Scotiae non approbavit illam coniunctionem. Sic Kalendis Maiis anni 1707 Anglia et Scotia se in regnum Britanniae coniunxerunt, Anna nunc regni omnis regina.

Amicitia, quae duraverat multos per annos, Annae Saraeque Churchilli peior facta est 1707. Winston Churchillus, serius Britanniae praeses et acceptor decoris Nobeliani scriptarum rerum causa, prognatus a Ioanne Saraque Churchillo, de illa re:

Illo fere tempore [[[1707]]] amicitia Sarae reginaeque iterum peior facta est. Eius domina dixit Sarae esse culpam factionis nomine Whig esse maximam Parlamenti partem. Anna factionem nomine Whig corde altissimo odit, sed ministri eius, tantum a factione dimidia nomine Tory adiuti, nullam viderunt potestatem amplius gerendi belli [contra Franciam] sine factione nomine Whig. Sarah amicitiam amisit reginae, quod censuerat esse suum officium reginae suadere res politicas cum Parlamento congruentes persequi. Simul apparuit subnuba. Sarah, cum vetustior esset et essent Dominae magnae officia plus potentiae habentis ministro senatus moles ei semper gravior, temptaverat se recipere sempiterno ex officio apud reginam, tot quod annos suae vitae compleverat. Amicis Annae non erant officia simplicia. Postulabat amicas totum per diem circum se esse et usque ad noctem altam secum ludere chartis. Sarah potestatem, qua se recipere potuit e conventu illo sempiterno, quaesiverat. Abigailem Hill, annexum pauperem, invenit suam compensationem. Ei monstravit vitam apud reginam officio ministrae. Post tempus breve ministra nova dilecta est a regina. Sarah sensit molem leviorem factam esse, tempore maiore vitam agebat in rure et consulebat familiae suae. [Churchillus, pagina 76 sequentibusque]

Abigail Masham, annexus Ducis muliebris Marlburiensis, praeterea annexus erat unius ministri factionis nomine Whig Annae. Robertus Harley auctoritatem maiorem politicam assecutus erat Abigaile a regina dilecta. Et Dominus Godolphin et Ioannes Churchill deinde temptaverunt eum e officio dimittere, quod adepti sunt 1708. Turma quinque hominum factionis nomine Whig, Dominus Sunderland, Thomasius Wharton, Ioannes Somers, Carolus Montagu Robertusque Walpole, maxime coepit rationem Britannicam rei publicae gerendae pertinere et itaque illi quinque homines noti erant nomine "Iunta". Illis rebus factis Harley tamen habebat auctoritatem consultor privatus reginae.

Annae maritus, princeps Georgius de Dania, mortuus Octobri 1708. Duces factionis nomine Whig numquam dilexerant eum esse summum classis ducem Britannicae. Eo iam moriente pauci factionis nomine Whig homines conati sunt eum e officio dimittere. Annae opus fuit Ioannis Churchill auxilium ad illam rem avertendam. Marito mortuo, Anna minus Saram Churchillum plusque Abigailem Masham dilexit. Amicitiae Annae Saraeque Churchilli finis fuit anno 1709.

Anni seri Annae reginae

[recensere | fontem recensere]

Celeriter erepta est potentia hominibus factionis nomine Whig, cum bellum ordinis heredum throni Hispaniae multum consumens pecuniae factum esset populo minus minusque gratum. Robertus Harley illa mutatione populi opinionis utebatur imprimis ante sequentes electiones. Ii, qui potestatem habuerunt eligendi, irati fuerunt imprimis ob causam Doctoris Henrici Sacheverell, viri ecclesiae, factionis nominatae Tory. Offenderat regentes factionis nomine Whig homines, quod (sua sententia) nimis toleraverant aberratores castos (nominatos Dissenters). Deinde accusatus erat causa malae infamiae. Homines factionis nomine Whig autem non adepti erant iudicem iudicare, quomodo voluerant: Sacherevell tantum vetitione praedicandi temporis triennii minimeque poena phylacae, quam multi factionis nomine Whig speraverant, affectus. Electione anni 1710 maxima populi pars displicentiae plena creavit regentes homines factionis nomine Tory.

Ioannes Churchill etiam tum habuit nimius auctoritatis, ut dimitteretur ex officio. Sed annexus sui officios amiserunt factione nomine Tory nunc regente. Godolphin die 7 Augusti 1710 dimissus; Robertus Harley nunc primus erat minister. Regentes novi factionis nominatae Tory conati sunt pacem separatam Britanniae in bello ordinis heredum throni Hispaniae assequi. Eorum visu victoria Austriae completa Britanniae eodem modo noceret quam Gallorum victoria. Sic homines factionis nomine Tory parati fuerunt sinere nepotem Galliae regis esse Hispaniae regem. Factioni nomine Whig autem cogitatio Hispaniae regis e domu Burbonensium prognati impetibilis erat. Factionis nomine Tory quidem erat maxima pars Camerae Communium (Anglice nominatae "House of Commons"), sed minime maxima pars Camerae Parium (Anglice nominatae "House of Lords"). Ut impedirent pacem, factio nomine Whig foedus fecit cum Danielo Finch, secundo Comite Nottingamiae, et eius sociis factionis nominatae Tory in Camera Parium. Quod agendum iis fuit, Anna regina eiusque ministri dimiserunt Ioannem Churchill ex officio et summum ducem Britanniae exercitus reddiderunt Iacobum Bulter, secundum oppidi Ormonde ducem. Anna etiam duodecim homines Pares fecit uno die. Numerus talis novorum Parium caruit exemplo omni. Elisabetha I numerum minorem hominum fecerat nobiles toto tempore annorum fere quinquaginta, quo rexerat, quam Anna uno die. Sed nobilibus novis factionis nomine Tory erat maxima pars Camera Parium; pax nunc impetrabilis.

Pace Traiecti ad Rhenum die 11 Aprilis 1713 facta Britannia non iam pugnavit in bello de successione Hispanica. Philippus, Ludovici XIV nepos, potuit in suo manere throno et amplius possidere maximam partem coloniarum Hispaniae America et australi et septemtrionali sitarum. Loca cetera Hispaniae auctoritatis divisa sunt: Britannia accepit loca circum saxum Gibraltar et Menorcam insulam; quoque affecta est pluribus coloniis olim Gallicis America sitis septemtrionali.

Mors et Successio

[recensere | fontem recensere]
Georgius I, rex Britannicus, Annae successor.

Iacobus Franciscus Eduardus Stuartus, Iacobi II filius et Annae dimidius frater Catholicismi, iterum iterumque conatus erat Annae in thronum succedere. Anna aegrotatione patiente semper in Londinii tabernis homines deliberaverunt quantopere esset ille paratus ad Britanniae insulam veniendam et itaque incipiendum bellum civile. Anna ipsa minime adiuverat Sophiam Principem Hannoverorum, quae lege "Act of Settlement" decreta anno 1701 erat successorix sua. Aut eius aut filii - qui ob aetatem Sophiae magnam erat Annae successor maius verisimilis - visitationes non volebat Anna. Sophia Princeps Hannoverorum mortua est Iunio 1714 et modo duos menses post Anna etiam coepit pati aegrotatione gravissima. Ultimi dies eius minime fuerunt pleni dignitatis, controversiae ministrorum etiam in cubiculo morientis factae sunt. Paulo etiam ante amissionem conscientiae 30 Iulii Anna urgentibus ministris nominavit novum caput regentium. Interea factionis secutores nomine Whig, qui censuerunt auctoramentum esse legem ordinis heredum throni atque Britanniae confessionem religionis Protestanticae, paraverunt ad arma sumenda. Etiam consilium parationes fecit:

Res efficaces factae sunt ad successorem domus Hannoverorum firmandum. Nuntii missi sunt in omnes regiones caeli, ut omnes magistratus omnesque duces militum officia sua persequerentur. Classis duce factionis nomine Whig, comite Bercleae, convocata iussum accepit Britanniae ante litora concursare et observare portus Gallicos. Decem militum partitiones revocatae sunt e Batavia. Milites armati atque parati facti. Admoniti sunt Bataviae regentes officiorum suorum foederum. Omnes parati ad ascensum thronum a Georgio domus Hannoverorum confirmandum [...]. Cum Anna regina 1 Augusti spiravisset postremum, confirmatus erat neque fore Catholicismum fautum, neque successionem throni controversam neque arma Gallica in Britannia neque bellum civile. [Churchillus, pagina 107)]

Nocte 23 Augusti, corpus reginae mortuae sepultum est. Hodie non iam reminiscitur sepulcri monumentum reginae "Good Queen Anne," sed monumentum iam est e marmore albo confectum ab amica Annae multos per annos Sara Churchill in palatio Blenhemiensi collocatum.

  • Alexander Gauland. 1996. Das Haus Windsor. Berlin: Siedler Verlag. ISBN 3-88680-534-4 (Latine: Domus Windsorum).
  • Ulrike Jordan. 1998. "Anna (1702-1714)." In Peter Wende (ed.), Englische Könige und Königinnen (Reges reginaeque Anglici). München: Verlag C. H. Beck. ISBN 3-406-43391-X.
  • Winston Churchill. 1957. Geschichte, Band III - Das Zeitalter der Revolutionen.;; Stuttgardia: Scherz & Coverts Verlag. (Latine: Historia, pars III - saeculum revolutionum)
  • "Anne, Queen" in Encyclopædia Britannica, 1911, 11th ed. London: Cambridge University Press. (Latine: Anna, regina)
  • Marita A. Panzer. 2003. Englands Königinnen—Von den Tudors zu den Windsors." München: Piper Verlag. ISBN 3-492-23682-0. (Latine: Angliae reginae—A Tudoribus usque ad Windsores)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Reges Angliae 1066–1707

Gulielmus I 1066 • Gulielmus II 1087 • Henricus I 1100 • Stephanus 1135 • Henricus II 1154 • Ricardus I 1189 • Iohannes 1199 • Henricus III 1216 • Eduardus I 1272 • Eduardus II 1307 • Eduardus III 1327 • Ricardus II 1377 • Henricus IV 1399 • Henricus V 1413 • Henricus VI 1422 • Edwardus IV 1461 • Edwardus V 1483 • Ricardus III 1483 • Henricus VII 1485 • Henricus VIII 1509 • Edwardus VI 1547 • Ioanna 1553 • Maria I 1553 • Elisabetha I 1558 • Iacobus I 1603 • Carolus I 1625–1649 • Oliverius Cromwellus protector 1653-1658 • Ricardus Cromwellus protector 1658–1659 • Carolus II 1660 • Iacobus II 1685 • Gulielmus III 1689–1702 • Maria II 1689–1694 • Anna 1702