Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas nondum censa

Inguarus Stravinskij

E Vicipaedia
(Redirectum de Igor Stravinski)
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Inguarus Stravinskij
Res apud Vicidata repertae:
Inguarus Stravinskij: imago
Inguarus Stravinskij: subscriptio
Nativitas: 17 Iunii 1882; Lomonosov
Obitus: 6 Aprilis 1971; Novum Eboracum
Patria: Francia, Imperium Russicum, Civitates Foederatae Americae

Officium

Munus: musicographus, Concentus magister, Clavilista, Musicus

Consociatio

Familia

Genitores: Fyodor Stravinsky;
Coniunx: Vera de Bosset
Proles: Soulima Stravinsky

Memoria

Laurae: Grammy Lifetime Achievement Award, Léonie Sonning Music Prize, Grammy Award for Best Classical Contemporary Composition, Grammy Award for Best Orchestral Performance, Grammy Award for Best Classical Contemporary Composition, Grammy Award for Best Classical Album, Grammy Award for Best Orchestral Performance, Grammy Hall of Fame, Grammy Lifetime Achievement Award, Grammy Lifetime Achievement Award, Royal Philharmonic Society Gold Medal, Praemium Grammy, Wihuri Sibelius Prize
Sepultura: San Michele Cemetery

Inguarus Theodori filius Stravinskij[1] (Russice Игорь Фёдорович Стравинский, tr. Igor' Fëdorovič Stravinskij; natus die 17 Iunii 1882; die 6 Aprilis 1971 mortuus) fuit compositor, syntonarius,? ac clavicen Russicus, a pluribus hominibus musicae peritis in civitatibus occidentalibus atque in sua patria potentissimus saeculi vicensimi compositor habitus.[2] Penitus cosmopolitus, a Time, libello nuntiorum hebdomadali, unus ex centum potentissimis sui saeculi hominibus nominatus est.[3] Praeter quam quod is pro suis compositionibus immortalitatem accepit, adsecutus est laudem clavilista et conductor, saepe in primis suorum operum exsecutionibus.

Vita musica Stravinskiana notabilis fuit ob varietatem generum. Primum innotuit tribus ballationibus ab impresario Sergio Diaghilev mandatis et a Ballets Russes ('Ballationes Russicis') Diaghilevianis actas: L'Oiseau de feu (1910), Petrushka (1911), et Le sacre du printemps ('Ritus veris', 1913). Ritus, cuius actio tumultum commovit, structuram rhythmicam in animis aliorum compositorum commutavit; usque tempora hodierna, eius depictio rituum paganorum in antiqua Russia ficta spectatores praestringit et obruit. Stravinskij, post primam aetatem Russicam, annis 1920 ad neoclassicismum animadvertit. Eius opera huius aetatis veteribus formis musicis (concerto grosso, fuga, symphonia) uti solebant, quae, acrem animi motum sub superficie remota vel austera celantes, confectiones hominum musicae peritorum saepe agnoverunt, exempli gratia Ioannis Sebastiani Bachii, Iosephi Verdi, et Petri Čajkovskij.

Annis 1940 exeuntibus, ad rationes seriales accedere coepit, quibus rationibus duo ultima decennia vitae utebatur ad opera breviora et maioris multiplicitatis rhythmicae, harmonicae, texturae componenda. Quae opera, praeter eorum contortiones, proprietates cum aliis eius operibus prioribus communicant: energia rhythmica, extensae notiones melodicae ex paucis cellulis duorum vel trium notarum constructae, et claritas formae, instrumentationis, auctoritatis.

Libros assidue protulit, paene semper cum adiutore aliquando non nominato confectos. In Chronicles of My Life ('Annales Vitae Meae', 1936) autobiographia, Alexi Roland-Manuel adiutore, dictum clarum fecit: "musica, ipsius natura, aliquid necessario significare haudquamquam potest."[4][5] Cum Roland-Manuel et Petro Souvtchinskye Acroases Caroli Eliot Norton in Universitate Harvardiana scripsit, quas Francice annis 1939 et 1940 habuit annoque 1942 una in libro Poétique musicale ('Poetica Musica') protulit, Anglice anno 1947 Poetics of Music converso.[6] Nonnulla colloquia in quibus Stravinskij cum Roberto Craft contulit, nomine Conversations with Igor Stravinsky prolata sunt.[7] Qui ambo in quinque voluminibus additis decennium sequens una elaboraverunt.

Vita[recensere | fontem recensere]

Russia[recensere | fontem recensere]

Inguarus Stravinskij, 1903.
house of Igor Stravinsky
Domus Stravinskana Ustilug in vico Ucrainiana.
Fautores et sodales Ballets Russes. Photographemata a Nicolao Besobrasov factum, uno ex conditoribus. A laeva ad dextram: Alexandra Sergueievna Botkina, Paulus Koribut-Kubitovitch, Tamara Karsavina, Venceslaus Nižinskij, Inguarus Stravinskij, Alexander Benois, Sergius Djagilev, K. Harris. Frons: Alexandra Vassilieva. Anno 1911 tres dies ante primam perfunctionem ballationis Spectre de la rose.
Venceslaus Nižinskij personam Petrushkae annis 1910 et 1911 egit.
Vera de Bosset Sudeikin, uxor compositoris.
Stravinskij (laeva), Rimskij-Korsakov, et aliis, anno 1908.

Natus Oranienbaum in oppido (Lomonosov anno 1948 renominato) in Russia die 17 Iunii 1882, Stravinskij Petropoli altus est. Pueritia, in autobiographia commemorata, fuerat incommoda: "Numquam novi aliquem qui me vere amavit."[8] Theodorus Stravinskij, pater, bassus in Theatro Mariinskij Petropoli fuit,[9] et Stravinskij puer clavili et deinde theoriae musicae studere coepit, paucas compositiones perfeciens. Anno 1890, Stravinskij Pulchram Dormientem, ballationem Tchaikovskianam, in Theatro Mariinskij vidit, cuius orchestra eum maxime tenebat.[10] Quattuordecim annos natus, Piano Concerto in G minor? Mendelssohn perfungi potuit. Proximo anno, reductionem pro clavili unius ex quattrociniis Alexandri Glazunov confecit.[11] In Russia, Stravinskij etiam pantomimum ballationis Petrushka composuit.

Helvetia[recensere | fontem recensere]

Anno 1910 Stravinskij Lutetiam iter fecit ut primam L'Oiseau de feu saltationis scaenicae exsecutionem observaret. (Sua familia paulo post ad eum venit.) Paulo post in Helvetiam migravit, ubi vicum Clarens et Lausonium colebat.

Francia[recensere | fontem recensere]

Stravinskij Franciam anno 1920 migravit, ubi coniunctionem musicam et commercialem cum Pleyel, fabricatore clavilium Francico, instituit. Pleyel reapse pro procuratore fuit ut collector pecuniarum mechanicarum pro eius operibus.

Civitates Foederatae[recensere | fontem recensere]

Sepulcrum Stravinskianum Sancti Michaele in insula sepulcrorum Venetiis.

Anno 1939, bello totius orbis secundo coepto, Stravinskij in Civitates Foederatas migravit, annoque 1945 civis Americanus factus est.

Mortuus est Novi Eboraci die 6 Aprilis 1971, aetatis suae 88, et corpus sepultum est Venetiis, in regione Orthodoxa insulae sepulcrorum Sancti Michaelis, prope sepulcrum Sergii Djagilev. Sua vita artifex plurimum saeculi vicensimi amplecta erat, multis eius modis componendi non exclusis, atque ipse compositores vivus et mortuus movit. Ei est stella in Hollywood Walk of Fame apud 6340 Hollywood Boulevard, et anno 1987 (post mortem) Praemium Grammy accepit pro "Lifetime Achievement."

Personalitas[recensere | fontem recensere]

Stravinskij appetitu ingenti artes, litteras, vitam ipsam explorandi motus est.

Aetates stili[recensere | fontem recensere]

Vita Stravinskij in tres aetates ob modos componendi dividi potest:

Innovatio[recensere | fontem recensere]

Notus est Stravinskij ob unicum rhythmum, praecipue in pantomimo Le Sacre du printemps.

Iudicium[recensere | fontem recensere]

Anno 1922, Ericus Satie, qui in Stravinskij primum inciderat anno 1910, commentarium de Stravinski in Vanity Fair edidit.

Praemia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gens Strawiński originem Polonicam habet [1] [2]
  2. Anonymous 1940; Cohen 2004: 30; Page 2006; Robinson 2004; Théodore et Denise Strawinsky 2004: 166.
  3. Glass 1998 TIME 100: Igor Stravinsky apud www.time.com.
  4. Anglice "music is, by its very nature, essentially powerless to express anything at all."
  5. Stravinsky 1936: 91–92.
  6. Nomina adiutorum in Walsh 2001 dantur.
  7. Stravinsky et Craft 1959.
  8. Stravinsky 1936, locus in Dubal 2001: 564.
  9. Walsh 2001.
  10. Dubal 2001: 564.
  11. Glazunov autem sollertias compositionis Stravinski iuvenis detrectavit, quam haud musicus appellavit (Dubal 2001:564).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Adorno, Theodor. 1973. Philosophy of Modern Music. Converterunt Anne G. Mitchell et Wesley V. Blomster. Novi Eboraci: Continuum. ISBN 0-8264-0138-4. Editio Theodisca: Philosophie der neuen Musik. Tübingen: J. C. B. Mohr, 1949.
  • Blitzstein, Marc. 1935. "The Phenomenon of Stravinsky." Musical Quarterly 21(3): 330–47. Itrum divulgatum anno 1991, Musical Quarterly 75(4):51–69.
  • Browne, Andrew J. 1930. "Aspects of Stravinsky's Work." Music & Letters 11(4): 360–66. JSTOR.
  • Cocteau, Jean. 1918. Le Coq et l'arlequin: notes de la musique. Lutetiae: Éditions de la Sirène. Iterum divulgatum anno 1979, cum prooemio a Georges Auric scripto. Lutetiae: Stock. ISBN 2-234-01081-0. Anglice: Cock and Harlequin: Notes Concerning Music, convertit Rollo H. Myers, Londinii: Egoist Press, 1921.
  • Cohen, Allen. 2004. Howard Hanson in Theory and Practice. Westport, Conn.: Praeger Publishers. ISBN 0-313-32135-3.
  • Copland, Aaron. 1952. Music and Imagination. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
  • Craft, Robert. 1993. Stravinsky: Glimpses of a Life. Novi Eboraci: St Martins Press.
  • Craft, Robert. 1997. Stravinsky: Chronicle of a Friendship. Vanderbilt University Press.
  • Craft, Robert et Patricia Schwark. 1983. A Stravinsky Scrapbook 1940-1971. Londinii: Thames and Hudson.
  • Cross, Jonathan. 1990. The Stravinsky Legacy. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-56365-9.
  • Dubal, David. 2001. The Essential Canon of Classical Music. Novi Eboraci: North Point Press.
  • Eksteins, Modris. 1989. Rites of Spring: The Great War and the Modern Era. Bostoniae: Houghton Mifflin Company. ISBN 0-395-49856-2. Iterum diviulgatum anno 1990: Novi Eboraci: Anchor Books. ISBN 0-385-41202-9; iterum 2000, Bostoniae: Mariner Books. ISBN 0-395-93758-2.
  • Glass, Philip. 1998. "Igor Stravinsky." Time, 8 Iunii.
  • Greene, David Mason. 1985. Biographical Encyclopaedia of Composers. Novi Eboraci: Doubleday.
  • Holland, Bernard. 2001. "Stravinsky, a Rare Bird Amid the Palms: A Composer in California, at Ease if Not at Home." The New York Times, 11 Martii.
  • Joseph, Charles M. 2001. Stravinsky Inside Out. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0-300-07537-5.
  • Joseph, Charles M. 2002. Stravinsky and Balanchine, A Journey of Invention. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0-300-08712-8.
  • Kohl, Jerome. 19791980. "Exposition in Stravinsky's Orchestral Variations." Perspectives of New Music 18(1/2):391–405. doi:10.2307/832991. JSTOR.
  • Kundera, Milan. 1995. Testaments Betrayed: An Essay in Nine Parts. Convertit Linda Asher. Novi Eboraci: HarperCollins. ISBN 0-06-017145-6.
  • Kuster, Andrew T. 2005. Stravinsky's Topology. Dissertatio D.M.A., Universitas Coloratensis, Boulder D.M.A. Morrisville, N.C.: Lulu.com. ISBN 1-4116-6458-2.
  • Lambert, Constant. 1936. Music Ho! A Study of Music in Decline. Novi Eboraci: Charles Scribner's Sons.
  • Lawson, Rex. 1986. "Stravinsky and the Pianola." In Confronting Stravinsky, ed. Pasler. Angelopoliti: University of California Press. ISBN 0-520-05403-2.
  • Page, Tim. 2006. "Classical Music: Great Composers, a Less-Than-Great Poser and an Operatic Impresario." Washington Post, 30 Iulii, BW13.
  • Robinson, Lisa. 2004. "Opera Double Bill Offers Insight into Stravinsky's Evolution." The Juilliard Journal Online 19(7).
  • Siegmeister, Elie, ed. 1943. The Music Lover's Handbook. Novi Eboraci: William Morrow and Company.
  • Sine nomine. 1940. Musical Count. Time Magazine, 11 Martii.
  • Slonimsky, Nicolas. 1953. Lexicon of Musical Invective: Critical Assaults on Composers Since Beethoven's Time. Novi Eboraci: Coleman-Ross. Editio altera: Novi Eboraci: Coleman-Ross, 1965; iterum divulgatum Washington Paperbacks WP-52, Seattle: University of Washington Press, 1969; iterum Seattle: University of Washington Press, 1974. ISBN 0-295-78579-9. Novi Eboraci: Norton, 2000. ISBN 0-393-32009-X.
  • Straus, Joseph N. 2001. Stravinsky's Late Music. Cambridge Studies in Music Theory and Analysis, 16. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-80220-2, ISBN 0-521-60288-2.
  • Stravinsky, Igor. 1936. Chronicle of My Life. Londinii: Gollancz. Iterum divulgatum, An Autobiography (1903–1934). Londinii: Marion Boyars, 1990. ISBN 0-7145-1082-3. Iterum, Novi Eboraci: W. W. Norton & Co., 1998. ISBN 0-393-31856-7.
  • Stravinsky, Igor. 1947. Poetics of Music in the Form of Six Lessons. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. OCLC 155726113.
  • Stravinsky, Igor, et Robert Craft. 1959. Conversations with Igor Stravinsky. Garden City Novi Eboraci: Doubleday. OCLC 896750. Iterum divulgatum, Berkeleiae: University of California Press, 1980. ISBN 0-520-04040-6.
  • Stravinsky, Igor, et Robert Craft. 1960. Memories and Commentaries. Garden City Novi Eboraci: Doubleday. Iterum divulgatum 1981, Berkeley et Los Angeles: University of California Press. ISBN 0-520-04402-9. Iterum 2002, Londinii: Faber and Faber. ISBN 0-571-21242-5.
  • Stravinsky, Igor, et Robert Craft. 1962. Expositions and Developments. Londinii: Faber & Faber.
  • Strawinsky, Théodore, et Denise Strawinsky. 2004. Catherine and Igor Stravinsky: A Family Chronicle 1906–1940. Novi Eboraci: Schirmer Trade Books. Londinii: Schirmer Books. ISBN 0-8256-7290-2.
  • Taruskin, Richard. 1996. Stravinsky and the Russian Traditions: A Biography of the Works Through Mavra. Duo volumina. Berkeley: University of California Press. ISBN 0-520-07099-2.
  • Volta, Ornella. 1989. Satie Seen through His Letters. Londinii: Marion Boyars. ISBN 0-7145-2980-X.
  • Walsh, Stephen. 2000. Stravinsky. A Creative Spring: Russia and France 1882-1934. Londinii: Jonathan Cape.
  • Walsh, Stephen. 2001. "Stravinsky, Igor." New Grove Dictionary of Music and Musicians. Editio altera. Londinii: Macmillian.
  • Wenborn, Neil. 1985. Stravinsky. Londinii: Omnibus Press. ISBN 0-7119-7651-1.
  • White, Eric Walter. 1979. Stravinsky: The Composer and His Works. Editio altera. Berkeley et Los Angeles: University of California Press. ISBN 0-520-03983-1.
  • Zappa, Frank, et Peter Occhiogrosso. 1989. The Real Frank Zappa Book. Novi Eboraci: Poseidon Press. ISBN 0-671-63870-X. Iterum divulgatum bis anno 1990, Novi Eboraci: Fireside Books, ISBN 0-671-70572-5, et Novi Eboraci: Picador Books ISBN 0-330-31625-7.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Inguarus Stravinskij spectant.

Disci[recensere | fontem recensere]

  • Tres Res pro Clarinet Solo?, a Ted Gurch, clarineto, peractae:
  • No. 1
  • No. 2
  • No. 3