Jump to content

Fuga

E Vicipaedia
Aeneae cum suis a Troia fuga

Fuga est actus devitans cum hominibus tum ceteris animantibus periculis, minis, aliisque incommodis inlatus. Saepissime repentina est et celeris, ideoque fuga quasi volatus per metonymiam rapidum cursum significat, sicut temporum fuga.[1] Praeterea effusa esse solet et sine fine praemeditato, nisi forte fugiens perfugium vel refugium sibi praecogitavit.

Qui fugae se dedit profugus dicitur. Qui autem ex custodia effugit, fugitivus vocatur; apud antiquos fugitivus erat servus "qui extra domini domum fugae causa, quo se a domino celaret, mansit."[2] Praeterea animalia ex saeptis nidisve effugientia fugitiva sunt.[3]

Fuga musica digna est, quae separatim tractetur.

  1. Seneca, Brev. 9.3; Horatius Carm. 3.30.5.
  2. Digesta 17.pr.
  3. Varro, Rust. 3.16.21.