Latinitas bona

Le Sacre du printemps

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Saltatrices primae productionis pantomimi Le Sacre du printemps (1913).

Le Sacre du printemps ('Ritus veris'; Russice Весна священная 'ver sacrum') est pantomimus ballationis et opus orchestrale Inguari Stravinskij, gregi Ballets russes saltatorum Sergii Djagilev compositum. Primam choreographiam Venceslaus Nižinskij et scaenam vestimentaque Nicolaus Roerich creaverunt. Cum primum ageretur, die 29 Maii 1913 in Theatro Camporum Elysiorum Lutetiae, musica et choreographia avant-garde commotionem et turbam in spectatoribus fecit. Quamquam musica ad pantomimum creata est, forsit maiorem famam opere ad concentum adsecuta est, et unum ex operibus potentissimis in musica saeculi XX existimatur.

Stravinskij erat compositor adulescens et fere ignotus, cum Djagilev eum conduxit ut gregi Ballets russes ballationes componeret. Le Sacre du printemps fuit tertium tale opus, post L'Oiseau de feu et Petruška, opera laudata. Scaenarium, ab adumbratione Stravinskij a Roerich elaboratum, in subtitulo indicatur: Tableaux de la Russie païenne en deux parties ('tabulae Russiae paganae in duabus partibus'); in scripto scaenario post varios ritus adventus veris celebrantes, puella victima sacrificii electa usque ad mortem saltat. Post acceptionem ancipitem in primis spectaculis et breve iter Londinum, pantomimus non erat in scaena ante annos 1920, cum versio a Leonida Massine scripta pro exemplum Nižinskij subsituta est. Haec versio praecurstrix multarum productionum principum magistrorum ballationis fuit, qui laudem operis totum in orbem terrarum pertulerunt. Annis 1980 choreographia prima Nižinskij, diu amissa habita, a Joffrey Ballet Angelopoli redintegrata est.

Musica Stravinskij multas proprietates novicias continet, ut experimenta in tonalitate, metro, dissonantiisque. Musicologi in musica magnum fundamentum musicae vulgaris Russicae rettulerunt, quod Stravinskij autem plerumque negavit. Musica apud multos compositores principes saeculi XX valuit, et Le Sacre du printemps unum ex operibus musicae classicae saepissime phonographice imprimatum manet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]