Jump to content

Franciscus Zappa

E Vicipaedia
"Compositor est homo qui circumiens suam voluntatem in incautas aeris moleculas infert, saepe ope musicorum incautorum."[1]

Franciscus Vincentius Zappa[2] (natus Baltimorae 21 Decembris 1940– mortuus in Laurel Canyon prope Angelopolim 4 Decembris 1993) fuit musicus, compositor, cantor, citharista, et praemonstrator? Siculo-Americanus.

Cecinit cum multis gregibus musicis, quorum notissimus fuit Mothers of Invention ('Matres inventionis'),[3] et musicam annos triginta composuit.

In animo olim habuit Praesidentiam Civitatum Foederatarum Americae anno 1988 petere pro factione libertariana.[4]

Nexus interni

  1. ↑ Locutio prima Anglice scripta: "A composer is a guy who goes around forcing his will on unsuspecting air molecules, often with the assistance of unsuspecting musicians."–Franciscus Zappa.
  2. ↑ Franciscus, priusquam invenit testimonium suae nativitatis, putaverat suum praenomen esse "Francis," quo modo nomen in phonodiscis legitur. Zappa autem et Occhiogrosso anno 1989 certiores facti sunt nomen vere "Frank" scribi.
  3. ↑ Ex proverbio Anglico: "Necessity is the mother of invention" ('Necessitas est mater inventionis').
  4. ↑ Vide Libertarian Party News Archive, Ianuarius 1988.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Watson, Ben. 1994. Frank Zappa: the negative dialectics of poodle play. Londinii: Quartet. ISBN 0-7043-7066-2.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Classical Archives