Latinitas nondum censa

Marion Boyars

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marion Boyars (Novi Eboraci nata, nomine Marion Asmus, die 26 Octobris 1927; mortua die 1 Februarii 1999) fuit domús editorialis rectrix.

Alumna fuit Universitatis iuxta Keele. Inter annos 1963 et 1975 cum Ioanne Calder collaboravit; eo tempore libros divulgaverunt Huberti Selby, Kenethi Kesey, Henrici Miller, Gulielmi Burroughs. Marion Boyars opera laureatorum quattuor praemii Nobelianae edidit, videlicet Henrici Böll, Eliae Canetti, Kenzaburo Oe, Eugenii Montale. Inter auctores, quorum opera a Marion Boyars promota et venditata sunt, enumerari possunt etiam Iulianus Green, Ingmar Bergman, Georgius Bataille, Michael Ondaatje.

Post mortem Marion Boyars filia Catharina Kilgarriff (Catheryn Kilgarriff) domum editorialem usque ad annum 2009 rexit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.