Roman numeral 10000 CC DD.svg

Columna vertebralis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Columna vertebralis hominis a latere sinistro visa

Columna vertebralis[1] sive spinalis dorsalis[2] seu spina dorsi[3] est in Animalibus vertebratis, ergo etiam in Homine, complexus 32–34 ossium, quae vertebrae dicuntur, et discorum intervertebralium, qui inter vertebras sunt. Columna vertebralis corpus sustinet medullamque spinalem teget.

Columna vertebralis hominis in quinque partes divisa est:

  • Columnam cervicalem e septem vertebris cervicalibus constitutam (pars rubra picta in imagine);
  • Columnam dorsalem e duodecim vertebris thoracicis constitutam (pars caerulea picta in imagine);
  • Columnam lumbarem e quinque vertebris lumbaribus constitutam (pars flava picta in imagine);
  • Sacrum sive os sacrum e quinque vertebris sacralibus constitutum (pars viridis picta in imagine);
  • Coccygem e quattuor fere vertebris coccygeis constitutum (pars violacea picta in imagine), quod sunt reliquiae caudae, quae in plerisque vertebratis adest.


Ligamenta columnae vertebralis[recensere | fontem recensere]


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stutgardiae: Thieme
  2. Triepel, H. (1910). Nomina Anatomica. Mit Unterstützung von Fachphilologen. Aquis Mattiacis: Verlag J.F. Bergmann.
  3. Nomen. Il nuovissimo Campanini-Carboni latino-italiano italiano-latino (Taurini: Paravia, Mondadori, 2003)


Nexus interni



stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!