Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Digestio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Apparatus digestorius hominis

Digestio est actio mechanica et chemica, qua corpus vivum alimentum in particulas simpliciores frangit, ut absorbi (exempli gratia, in flumen sanguinis) et in energiam converti possint. Digestio chemica est genus catabolismi: reductio magnarum molecularum cibi in minores moleculas.

In mammalibus cibus os intrans a dentibus manditur, cum ratio chemica incipit, a chemicis in saliva ex glandulis salivariis effecta; haec ratio masticatio appellatur. Cibus mansus per oesophagum in stomachum obit, ubi acidum hydrochloricum plurimos microorganismos contaminantes interficit, et denaturatio proteinorum atque chemica cibi alteratio incipiunt. Acido hydrochlorico est pH humile, quod enzyma efficientius laborare sinit. Mox, usitate post unam horam vel duas in hominibus (4–6 horas in canibus, fortasse aliquantulum prius in felibus), adest liquor crassum, chymus appellatum, quod per intestinum tenue movet, ubi 95 centesimae absorptionis nutrimenti fiunt, deinde per intestinum crassum materia inutili in excremento per defaecationem tum excreta.[1]

Alii organismi aliis rationibus ad concoquendum alimentum utuntur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anthea Maton, Jean Hopkins, Charles William McLaughlin, Susan Johnson, Maryanna Quon Warner, David LaHart, et Jill D. Wright, Human Biology and Health (Englewod Cliffs: Prentice Hall, 1993, ISBN 0-13-981176-1, OCLC 32308337).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]