Latinitas nondum censa

Ileum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ileum
Cognitores
TA A05.6.04.001
Anatomia
Situs ilei intra abdomen
Situs ilei intra abdomen

Ileum est pars ultima (sive tertia) intestini tenuis, inter ieiunum - sine terminis distinctis - et colon interposita.

Anno 1677 Helveticus Ioannes Conradus Peyer intra Ileum plexus glandularum, tardius ut partes notabiles systematis immunitatis cognatarum, recognovit[1].

Magnum momentum ileum ad resorptionem vitamini B12 (cobalamini) habet.

Ileostoma est exitus artificialis ab ileo trans cutem foras per ileostomiam operationem chirurgicam factus.

Anatomia macroscopica[recensere | fontem recensere]

In hominibus ileo longitudo fere 3 metrorum est - longitudinis totius intestini tenuis circiter 60%. In ilei cursu villi intestinales - adeo efformati et in ieiuno notabiles - ac plicae gradatim diminuunt. Coniunctio cum colo per valvam ileocaecalem fit.

Nonnumquam pars ductus omphaloenterici - at plerumque obliterata - ab ileo oritur, diverticulum ilei Meckeli[2] nominata.

Irrigatio vascularis[recensere | fontem recensere]

Irrigatio arterialis per arterias ileales fit, quae ex Arteria mesenterica superiore veniunt.

Varietates anatomicae[recensere | fontem recensere]

Duplicatio ilei[recensere | fontem recensere]

Raro ilei duplicatio observatur[3]. Haec interdum in forma tumoris in dextra inferiore parte abdominis palpari potest[4].

Anatomia microscopica[recensere | fontem recensere]

Imago microscopica unius villi ilei (100x)

Notavit iam saeculo 17 Ioannes Conradus Peyer illic "numerosas glandulas conglomeratas", conspicuas, amygdalarum instar. Quae structurae in lamina propria mucosae necnon in tela submucosa contenuntur, plerumque iuxta lineam insertionem mesenterii oppositam.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. I. C. Peyer (1677). Exercitatio anatomico-medica de glandulis intestinorum earumque usu et affectionibus
  2. I. F. Meckel (1808). Beitrag zur vergleichenden Anatomie. Lipsia (Theodisce)
  3. Barbosa L., Soares C. (Iun 2015). "Ileal Duplication: An Unusual Cause of Intestinal Obstruction in Adult Life". BMJ case reports: bcr2014206638 
  4. Li B.-L., Huang X., et al. (Oct 2013). "Ileal Duplication Mimicking Intestinal Intussusception: A Congenital Condition Rarely Reported in Adult". World journal of gastroenterology 19 (38): 6500-4 

Nexus interni