Glandulae salivariae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Collocatio glandularum salivariarum: 1 - Glandula parotidea; 2 - submandibularis; 3 - sublingualis

Glandulae salivariae[1] seu salivales[2] sunt organa vertebratorum, quae in plerisque speciebus liquorem muci aquaeque mixtum producunt (ut cellulae mucosae) ad cibum madefaciendum et ita digestionem expediunt.

Amphibiis est glandula intermaxillaris in palato anteriore.

Reptilibus et avibus sunt glandulae parvae in labiis et palato: nonnullae aves latiores glandulas salivarias habent salivam producentes viscidam ad nidum instruendum, et toxicofera (velut helodermata et serpentes) glandulas salivarias in veneniferas converterunt ad praedam interficiendam et praedigerendam.

Mammalia salivam veram conficiunt, quae enzyma continet. Exempli gratia, amylasis est enzymum salivae in nonnullis avibus ac mammalibus.

In aliis animalibus, velut insectis, similes glandulae alias substantias gignunt: glutina aut serica?.

In mammalibus tres sunt magnae glandulae salivariae:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stutgardiae: Thieme
  2. [1]


stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!