Ianus Pannonius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ianus Pannonius
Res apud Vicidata repertae:
Ianus Pannonius: imago
Nativitas: 7 Septembris 1434; Chasma
Obitus: 5 Aprilis 1472; Medvedgrad
Patria: Hungaria

Officium

Munus: Poëta, Scriptor, presbyter catholicus, Iudex, Legatus

Consociatio

Religio: Catholicismus
Titulus Ioannis Pannonii ... Panegyricus in laudem Baptistae Guarini Veronensis praeceptoris sui conditus (1512)
Incipit Iani Pannonii Quinque Ecclesiarum Praesulis, poetae candidissimi, Elegiarum aureum opusculum (1514)
Statua Iano Pannonio in urbe Quinque Ecclesiarum dicata

Ianus Pannonius[1] (natus Chasmae in Croatia die 29 Augusti 1434; mortuus iuxta Zagrabiam die 27 Martii 1472), e matre Hungara a patre Slavone genitus, fuit poëta humanista, episcopus, diplomaticus aulicus regis Hungarorum Matthiae Corvini.

Iuvenis educatus est in Hungaria ab avunculo Iohannes Vitez, episcopo eis annis Magnovaradinensi et regi Matthiae ministro. Inde anno fere 1447 in Italia missus est ut Ferrariae discipulus fiet Baptistae Guarini Veronensis. Ab anno 1454 iuri canonico studuit apud universitatem Patavinam. In Hungariam anno 1458 reditus, episcopus Quinque Ecclesiensis creatus, in aula regis Matthiae operam dedit. Inde anno 1465 legatus est iuxta papam Paulum II. Anno 1471 cum avunculo novas res contra regem movere conatus est. Qua re delata in Italiam fugere voluit, sed dum iter facit aegrotans refugium apud amicum Oswaldum Zagrabiensem petivit. Ibi mortuus est.

Latine epigrammata et elegias composuit. Panegyricos de magistro Guarino, de imperatore Friderico III, de Ludovico Gonzaga, de Andrea Mantegna fecit. Marsilio Ficino et Aenea Sylvio Piccolomini papa futuro epistolas scripsit. De se et patria sua sic cantavit:

Hic situs est Ianus patrium qui primus ad Histrum
Duxit laurigeras ex Helicone deas (Elegiae 1.9).

Scripta eius fere nulla ante mortem impressa sunt. Saeculo sexto decimo editiones plures proderunt, Basileae 1518 a Beato Rhenano, Venetiis 1553 ab Hilario Cantiuncula, Patavii 1559 et Vindobonae 1569 ab Iohanne Sambuco curatae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Ioannes Pannonius" in editione 1512 (vide bibliographiam). Ipse autem se "Ianum" nuncupavit in elegiis anno 1514 divulgatis (vide citationem nostram). Inde "Ianus Pannonius" in huius editionis titulo et fere semper apud posteriores.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operum
  • 1512 : Ioannis Pannonii, Episcopi Quinqʒ Ecclesiarum, poetae et oratoris clarissimi, Panegyricus in laudem Baptistae Guarini Veronensis praeceptoris sui conditus. Viennae Austriae Textus apud MDZ
  • 1514 : Iani Pannonii Quinque Ecclesiarum Praesulis, poetae candidissimi, Elegiarum aureum opusculum. Viennae Textus apud MDZ
  • 1553 : Iani Pannonii Quinqueecclesiensis Episcopi, antiquis vatibus comparandi, Ad Guarinum Veronensem panegyricvs; eiusdem Elegiarum liber, et Epigrammatum sylvula ... Venetiis: apud Gualterum Scottum Textus apud MDZ
  • 1559 (Iohannes Sambucus, ed.) : Iani Pannonii, deinde Episcopi Quinquecclesiarum facti, illius cum omne antiquitatis vate comparandi, Lusus quidam et epigrammata, nunc primum inventa et excusa. Patavii (Textus apud Google Books)
  • 1569 (Iohannes Sambucus, ed.) : Iani Pannonii Episcopi Quinque Eccles:, illius antiquis vatibus comparandi, recentioribus certe anteponendi, quae usque adhuc reperiri potuerunt omnia. Viennae Austriae: ex officina Caspari Stainhoferi (Textus apud Google Books)
  • 1784 : Iani Pannonii ... poëmata ... pars prima; Iani Pannonii opusculorum pars altera. Traiecti ad Rhenum apud Barthol. Wild (Pars 1 apud Google Books) (Pars 2 apud Google Books)
Eruditio
  • István Bartók, "Janus Pannonius és a magyarországi grammatikai irodalom" in Humanista műveltség Pánnoniaban (ad Quinque Ecclesias, 2000) pp. 97-114 Textus
  • Marianna D. Birnbaum, "Janus Pannonius, Bartolomeo Melzi, and the Sforzas" in Renaissance Quarterly vol. 30 (1977) pp. 1-7 JSTOR
  • Miklós Boda, "Pécs-Medvevár-Pécs: Janus Pannonius a pécsi utóélet tükrében" in Humanista műveltség Pánnoniaban (ad Quinque Ecclesias, 2000) pp. 79-87 Textus
  • László Boros, "Adatgyűjtemény Janus Pannonius sírhelyének kérdéséhez" in Humanista műveltség Pánnoniaban (ad Quinque Ecclesias, 2000) pp. 89-95 Textus
  • Csaba Csapodi, A Janus Pannonius-szöveghagyomány [textus operis Iani Pannonii]. Budapestini: Akadémiai Kiadó, 1981. (Humanizmus és Reformáció, 10)
    • Antal Lökkös, recensio operis Csapodi in Bibliothèque d'Humanisme et Renaissance vol. 45 (1983) pp. 227-229 JSTOR
  • Zoltán Csehy, "Ursa és Ursula" in Humanista műveltség Pánnoniaban (ad Quinque Ecclesias, 2000) pp. 39-46 Textus
  • András Kubinyi, "Vitéz János és Janus Pannonius politikája Mátyás uralkodása idején" in Humanista műveltség Pánnoniaban (ad Quinque Ecclesias, 2000) pp. 7-26 Textus
  • Gábor Lele, "Battista Guarino Janust dicsérő leveles" in Humanista műveltség Pánnoniaban (ad Quinque Ecclesias, 2000) pp. 69-72 Textus
  • Klára Pajorin, "Janus Annalesának legendája" in Humanista műveltség Pánnoniaban (ad Quinque Ecclesias, 2000) pp. 73-78 Textus
  • Zsigmond Ritoók, "Ilias 2, 299-330 Janus Pannonius fordításában" in Humanista műveltség Pánnoniaban (ad Quinque Ecclesias, 2000) pp. 27-38 Textus
  • Ágnes Ritoókné Szalay, "Janus Pannonius és Venantius Fortunatus" in Humanista műveltség Pánnoniaban (ad Quinque Ecclesias, 2000) pp. 61-68 Textus
  • Pekka Tuomisto, "A Rhetorical Analysis of Janus Pannonius' Carmen ad Ludovicum Gonzagam" in Humanista műveltség Pánnoniaban (ad Quinque Ecclesias, 2000) pp. 47-59 Textus

Nexus externi[recensere | fontem recensere]