Jump to content

Guarinus Veronensis

E Vicipaedia
Guarinus Veronensis

Guarinus Veronensis aut Guarinus Guarini (natus anno 1370 Veronae, Italiae – mortuus die 14 Decembris 1460 Ferrariae ) fuit homo doctus Renascentiae.

Guarinus Graeco sermoni in Constantinopoli studuit, ubi discipulus Manuelis Chrysoloras fuit. Antiquos et pretiosos codices emebat et in patriam referebat. Alius e magistris Ioannes Conversini a Ravenna fuit. Postquam in Italiam rediit, Graecum sermonem et historiam Veronae, Florentiae, Venetiae et Ferrariae docuit. Guarinus etiam interpretationibus operam dedit et multa e Graeco sermone in Latinum reddidit, e quibus libri Plutarchi et Strabonis in primis memorandi.

Inter eius discipulos numeratur Robertus Flemming, poeta Latinus natione Britannus.

  • Renate Schweyen: Guarino Veronese: Philosophie und humanistische Pädagogik. Humanistische Bibliothek: vol. 3. Fink, Monaci1973

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!