Jump to content

Iacobus Ramon y Cajal

E Vicipaedia

Hanc paginam intra 3 menses augere oportet.

Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.

Iacobus Ramon y Cajal, MD., PhD., (Hispanice Santiago Ramón y Cajal, natus Navarrae 1 Maii 1852; mortuus Matriti 17 Octobris 1934) fuit medicus Hispanicus, in pathologia et histologia peritus et investigator neuroscientificus qui propter experimenta et novam neurologiae doctrinam Praemio Nobeliano Medicinae anno 1906 laureatus est.

Neuronum doctrina quam Cajal protulit statuit systema nervosum ex cellulis singulis componi, quae neura appellantur. Antequam Cajal in sphaera? neuroscientiae laboravit, biologi omnino irregulari cellularum nervosarum forma confundantur. Cajal ut mysteriosas? cellulas intelligat? duabus methodis usus est: primo, cellulas investigare organismorum neonatalium, cum nondum copiosas et frequentes sint; secundo, methodum praecipuum a Camillo Golgi inventum adhibere qua cellulae Ag? tingantur. Methodus Golgi tinguit? ita, ut in cerebro neonatali microscopio monstratur cellula singula. Hae imagines etiam filamenta inter cellulas vista monstraverunt partes integras esse singulae cuiusdam cellulae. Cajal itaque procedit ut duae varietates filamentorum identificet, axones et dendrites, et hypothesim fecit axones cum dendritibus coniugari in locis specialibus quos postea synapses Carolus Scott Sherrington appellaret. Tandem Cajal statuit quattuor doctrinas quae usque hodie neuroscientiam regunt:

  1. Neuri doctrina: neuron est singula cellula quae signum in se dendritibus recepit et signum ex se missit axionibus;
  2. Synapsium scissura: synapses, loci ubi axiones cum dendritibus tangent, spatium vel scissura quoddam inter neuronibus praebent;
  3. Specificitas conexionum: neura non sponte sed consilio conectuntur ita ut viae speciales seu circuitus neurales statuuntur quibus signis meari possunt.
  4. Polarizatio dynamica: signa in neuris solummodo meant a dentritibus ad axones.

Interest Golgi et Cajal, quamquam pro inventis Cajal Praemio Nobeliano una laurati sunt, eos usque Golgi mortem nihilominus conflixisse, inter se de natura neurorum et filimentorum inter ea vehementer dissidentes, tanto ut Golgi orationem suam Nobelianam contra doctrinas Cajal omnino arguere dicavit.

Cajal natus est in Petilla de Aragón, in Navarra Hispaniae, 1 die m.? Maii 1852, obiit autem Matriti, 17 Octobris 1934.