Carolus Scott Sherrington
Carolus Scott Sherrington (natus Londinio die 27 mensis Novembris 1857, mortuus Eastburno die 4 mensis Martii 1952), alumnus collegii Caii apud Cantabrigienses, fuit medicus et neurophysiologus, qui anno 1932 una cum Edgaro Adrian Nobelianum Medicinae Praemium accepit.
Eponymi[recensere | fontem recensere]
- Reflexus Liddell-Sherrington (reflexus myotaticus)
- Musculus valde extensus cum contractione prolongata et lenta respondet, quod intra musculum sensibilis tensionis intendit.
- Reflexus Schiff-Sherrington
- Post laesionem medullae spinalis in bestiis extensio membrorum anteriorum rigida, quae est signum grave, observetur.
- Ius primum Sherringtoni
- Quaeque radix spinalis posterior aream cutis definitivam (dermatomam) innervat.
- Ius secundum Sherringtoni (ius innervationis reciprocae)
- Cum musculi contractio stimulatur antagonista simul ("reciproce") inhibitur. Hoc pro motibus ordinatis magnum momentum habens.
- Phaenomenon Vulpiani-Heidenhaini-Sherringtoni
- Post denervationem musculus tamen stimulatione contractionem autonomica lentam perficit.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- De Carolo Scott Sherrington in pagina Praemio Nobeliano Medicinae dicata (Anglice)
![]() |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |