Synapsis chemica
| Structura synapsis typicae |
|---|
Synapsis (-is, f.) chemica[1] est coniunctio praecipua per quam neura inter se et aliis cellulis ut myocytis vel glandulis signa dant. A synapsibus chemicis neura circuitus in systemate nervoso centrali formant. Sunt necessaria ad computandum? biologicum, quod sensu et cogitationi subsunt. Systema nervosum alia systemata corporis conectit et gubernat.
Pleraeque synapsium chemicarum haud parum energiae consumunt. Pariter mutationes intra synapses electrolytorum magnae sunt. Imprimis multitudo iontum calcii actionibus canalium tensione pendentes calcii (abbreviatura internationali VGCC) maxime variatur.
Synapsis chemica a synapsi electrica distinguenda rariore quidem sed quae ut canalis permanens communicationem inter cytoplasmata adiacentium cellularum permittit. Transitus signorum electricorum (et aliorum) in synapsibus electricis celerius fit et synchronismus cellularum augetur.
De functione
[recensere | fontem recensere]Synapsis chemica est coniunctio inter duo neura aut inter neuron motorium et musculum ubi fluxus electricus ad extremum axonem perveniens minimo intervallo inter membranas utriusque cellulae relicto, fissura vel rima synaptica nominata, interrumpitur atque signo chemico neurotansmissore appellato permutatur per quod signum secundae cellulae adfertur. Membrana citra rimam ad quam signum electricum cessat membrana praesynaptica dicitur, membrana alterius cellulae ultra rimam postsynaptica dicitur. Inter eas patet rima synaptica.
Nam potentia actionis ad axonis extremitates cum pervenit tensionem electricam transmembraneam mutat, sic canales calcii aperiens. Calcio in cellulam intrante processus inchoatur per quem vesiculae neurotransmissorum moleculas continentes cum membrana praesynaptica coalescunt, e quo fit ut per exocytosim moleculae neurostransmissorum (ut acetylcholinum) in rimam synapticam effunduntur.
Illa signa chemica a receptoriis idoneis in membrana postsynaptica inclusis ligantur. Quae receptoria plerumque cum canalibus ionticis coniuncta sunt, quibus apertis tensio electrica fit quae potentia postsynaptica dicitur (PPS) sive excitans (PPSE) sive inhibens (PPSI), quod tam ex molecula transmissoris quam e natura receptorii pendere solet. Si tensionem cellula quiescente maiorem facit inhibet, si minuit aut adnihilat, excitat hoc est ad actionis potentiam gignendam proniorem facit. Nam potentiae postsynapticae nondum actionis potentiae sunt nec responsum cellulae solae iubent. Multa alia signa e dendritis ceteris aut e corpore cellulari provenientia prius summanda ac velut in unum temperanda sunt priusquam statuatur utrum cellula postsynaptica et ipsa potentiam actionis per axonem suum mittat annon.
Ita synapses chemicae nuntiorum quidem transmeatum lentiorem faciunt sed ad multos nuntios simul in unum colligendos maxime idoneae sunt, quod non facit synapsis electrica quae responsum promptum et unicum in pluribus cellulis exigit.

Nuper tamen apparuit et cellulas gliales receptoria neurotransmissorum habere et neurotransmissores emittere. Ita in cerebro cellulae gliales functioni synapticae interveniunt.
Potentia synaptica
[recensere | fontem recensere]Potentia synaptica synaptic strength (vis synaptica) de Sir Bernardo Katz productum ex neurotransmissoris praesynaptica liberationis probabilitate pr et quanto singulari q et numero sitorum liberationis n. Valor potentiae synaptica discendo mutat (plasticitas synaptica).
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Alain C. Burette, Thomas Lesperance, John Crum, Maryann Martone, Niels Volkmann, Mark H. Ellisman, Richard J. Weinberg. 2012. "Electron tomographic analysis of synaptic ultrastructure", Journal of comparative neurology, 2697-2711
- DR Curtis, JW Willis, JC Watkins. 1959. "Chemical Excitation of Spinal Neurones", Nature: 611–612
- P Fatt, B Katz. 1951. "An analysis of the end-plate potential recorded with an intra-cellular electrode", Journal of Physiology 115(3):320–370
- B. Katz. 1969. The release of neural transmitter substances, Liverpool University Press, 1969 Recensio critica
- Ricardo Miledi. 1973. "Transmitter release induced by injection of calcium ions into nerve terminals", Proc Biol Sci: 421–425 . Cf Jade-Ming Jeng, "Ricardo Miledi and the calcium hypothesis of neurotransmitter release", Nature Reviews Neuroscience, 2002: 71–76
- Erwin Neher et Bert Sakmann. 1976. "Single-channel currents recorded from membrane of denervated frog muscle fibres", Nature (260): 799–802 Cf. Luigi Catacuzzeno & Fabio Franciolini "Celebrating 50 Years of Single-Channel Recording with the Patch Clamp", The Journal of Membrane Biology, 2025: 429–445
- S J Smith, J Buchanan, L R Osses, M P Charlton, G J Augustine. 1993. "The spatial distribution of calcium signals in squid presynaptic terminals", Journal of Physiology: 573–593.
- R. Bryan Sutton, Dirk Fasshauer, Reinhard Jahn & Axel T. Brunger. 1998. "Crystal structure of a SNARE complex involved in synaptic exocytosis at 2.4 Å resolution", Nature: 347–353
- A. Takeuchi, N. Takeuchi. 1960. "On the permeability of end-plate membrane during the action of transmitter", Journal of Physiology: 52-67
Nexus interni
Nota
[recensere | fontem recensere]- ↑ Federative International Committee on Anatomical Terminology (FICAT) (2005). Terminologia Histologica. International terms for human cytology and histology. Philadelphia/Baltimore/New York/London/Buenos Aires/Hong Kong/Sydney/Tokyo: Wolter Kluwers-Lippincott Williams & Wilkins.