Iaca (Osca)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Iaca (Osca)
Res apud Vicidata repertae:
Iaca (Osca): insigne
Civitas: Hispania
Locus: 42°33′0″N 0°33′0″W
Numerus incolarum: 13 344
Zona horaria: UTC+1
Situs interretialis
Nomen officiale: Jaca

Gestio

Praefectus: Víctor José Barrio Sena
Procuratio superior: Provincia Oscensis

Geographia

Superficies: 412.22 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Aísa, Borau, Castiello de Jaca, Villanúa, Sabiñánigo, Caldearenas, Las Peñas de Riglos, Santa Cruz de la Serós, Santa Cilia, Valle de Echo, Canfranc, Urdos, Laruns

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Illici, Portus Magnus, Olaro
Urbis Iacae prospectus e fortalitiā Rapitán.

Iaca[1] seu Iacca[2][3] (Hispanice Jaca et Aragonice Chaca seu Xaca) est urbs aquiloniā in Hispaniā in Provinciā Oscā, prope Pyrenaeos montes et limitem cum Franciā sita. Iacca antiqua fortalitia apud flumen Aragonium est, in primorum Mediaevalium tramitum bivio sita, quorum unus e Palo in Caesaraugustam transit. Iaca urbs fuit de quā Comitatus Aragoniae et Regnum Aragoniae progressa sunt. Aragoniae caput fuit usque ad 1097 et etiam Iacetaniae caput est.

Villagia[recensere | fontem recensere]

Iuxta Iacam sunt aliquae suburbana villagia intra municipium Iacam, inclusā statione nartatoriā Astún.

Historia[recensere | fontem recensere]

Urbis origines obscurae sunt, sed eius nomen apparenter ab Iacetanis datum est, qui a Strabone memorantur sicuti una apud celeberrimas inter plurimas parvas tribūs sinum Hiberi incolentes. Strabo eorum territorium in loco bellorum saeculo I a.C.n. inter Sertorium et Pompeium iacere addit. Secundum antiquorum Graeci Romanique mundorum atlantem, Iaca oppidum fuit ubi nummi cusi sunt[4] e secundo dimidio saeculi II a.C.n., parvus quorum numerus servantur nunc in Museo Britannico.[5] Nummi haud identificatum barbatum a dextrā caput cum inscriptione a laevā non minus quam delphini imaginem ostendunt. Pars aversa equitem hastam a dextrā portantem depingit cum inscriptione infra Hiberice ubi legitur iaka.[5]

Quando hoc oppidum recuperatum sit nescitur. Cui rex Ranimirus I Aragoniae (1035–1063) urbis titulum concessit. Anno 1063 fuit locus Synodi Iacensis.

Diebus 12 et 13 Decembris anni 1930, Rebellio Iacensis, motus cuius ductores monarchiam abrogari petebant, aegre repressa est. Fuit ineuns eventus Bello civili Hispanico antecedens.

Clima[recensere | fontem recensere]

Iaca clima oceanicum (secundum Köppen: Cfb) habet conterminum climate subtropico umido (secundum Köppen: Cfa) cum influxibus magnam propter urbis altitudinem metrorum 820 seu pedum 2690 causatis. Hiemes frigidulae et aestates tepidae sunt, cum calidis diurnis temperaturis sed cum relative frigidulis noctibus. Reale tempus siccum non est, sed pluviosissima tempora autumnus et ver sunt. Media praecipitatio millimetrorum 768 seu unciarum 30,2 per annum est. Communis est pruina et quoque nix ex exeunte Novembre in ineuntem Martium. Magni nivis casūs sporadici sunt et plerumque accidunt frigidas per periodos. Iaccae media annua temperatura 12,2 °C seu 54,0 °F est.

Climatica Iacae data.jpg

Praecipua visenda[recensere | fontem recensere]

Iaca aliquot mediaevalia moenia et turres Romanicam saeculi XI Cathedralem Sancti Petri Iacensem circumdantia iactat.

Arx Iacensis, fortalitia quae originem trahit a saeculo XVI, petroniarum coloniae hospitium praebet.

Museum Dioecesanum Iacense seu Museum Artis Sacrae Mediaevalis Romanica et Gothica opera tectoria servat, quorum nonnulla remotissimis in commarcae Iacetanae locis inventa sunt.

Periegesis et disportūs[recensere | fontem recensere]

Iaca seu Iaccas periegeticus locus destinatus in regione est aestivis feriis et ludis hiemalibus.

Ineuntibus annis 1970 incipiens, urbs versa est parvā provinciali urbe praesidioque in portam ad medii ordinis aream disportuum hiemalium praecipuis cum stationibus hiemalibus duobus, Astún et Candanchú, 30 chiliometra ab urbe distantibus.

Comitatum urbanum infrastructuraleque augmentum in annis 1970 et 1980 controversum fuit, cum multi urbem plurimum primigeniarum dulcedinis genuinitatisque pro constructorum emolumento perdidisse assererent.

Hoc augmentum quod urbs passa est, iuxta cum adificato totam per natione noto curriculo glaciali -Curriculo glaciali Pyrenaeorum-, aedificio conventibus apto -Aedificio Conventuum- et innumeris habitandi sedibus, secundariis maxime oeconiam Vallis Aragonii, ubi Iaca iacet, affecit. Quamobrem, haec regio e subsistentiae agriculturā Iacae et circumiectis villagiis in campi tertii partem evoluti sunt.

Iaca annis 1981 et 1995 Universia recepit. Haec urbs Olympia Iuventutis Europaeae anno 2007 etiam recepit. Eius aura populares propter eius ludos hiemales motivans elementum fuit in recusatis huius urbis oblationibus Olympiorum hiemalium anni 1998, Olympiorum hiemalium anni 1998 et Olympiorum hiemalium anni 2010, quae Nagano, Urbi Lacūs Salsi et Vancuverio, respective, adiudicata sunt. Hispanica urbs Olympia hiemalia anni 2014 rursus rogans fuit, sed oblatio frustum fuit denuo cum Iacca non selecta est candidata urbs et ludi denique Sotzio adiudicati sunt.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Gallery[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide commentationem de Iacā apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "Iaca o Iacca —nombre antiguo de Jaca".
  2. Vide commentationem de Iacā apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "Iaca o Iacca —nombre antiguo de Jaca".
  3. Lexicon Universale Hofmann.
  4. Talbert, R., (2000). (ed.) Barrington Atlas of the Greek and Roman World. Princeton University Press. Mappa 25.
  5. 5.0 5.1 Bagwell-Purefoy, P., and Meadows, A., (2002). Syllogē Nummorum Graecorum (SNG). Volumen IX. Museum Britannicum 2. Hispania n. SNG No's 775-776.

Nexūs externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacam spectant.