Latinitas bona

Temrucum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Темрюк
Vexillum Temruci Insigne Temruci
Vexillum Insigne



Res politicae
Natio Russia
Status urbis datus 1860
Res geographicae
Area
 - tota


20,1 km²

Numerus incolarum 2018 40 755
Coordinata 45° 16′ 00″ Sept., 37° 23′ 00″ Ort.
Altitudo 7 m
Situs interretialis: http://temryuk.ru/

Temrucum[1] (Russice Темрюк, tr. Temrjuk) est urbs in Russia, sedes administrativa districtus Temrucensis territorii Crasnodariani atque locus curationis. Situm est in ripa dextra Hypanis fluvii, prope hanc urbem in sinum Temrucensem Paludis Maeotidis se effundentis. Plus quam 39 milia incolarum (anno 2015) habens, locus habitatus maximus paeninsulae Tamanicae est. Urbi sunt portus et statio ferriviaria.

Historia[recensere | fontem recensere]

Locus Temruci urbis nostri temporis ab antiquitate inhabitatus est. Saeculo quattuordecimo Copa oppidum, colonia Genuae, eo loco exsistebat. Fine saeculi quindecimi initioque saeculi sedecimi ibi erat oppidum Tumnev chanatus Crimensis. Fine saeculi sedecimi Temrucus, dux Cabardinus, arcem prope eumdem locum condidit, quae secundum conditorem suam Temrucum Novum nominabatur, sed anno 1570 denuo possessio chani Crimensis facta est, fortasse Adis renominata. Dein Temrucum ut oppidum et castrum Ottomanicum exsistebat, sed in parte secunda saeculi duodevicesimi cum regione sua gradatim in possessionem Russicam venit, anno 1792 sub dominatione Cosacorum positum. Anno 1860 statum urbis accepit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dictionnaire géographique universel, tiré du Dictionaire géographique latin, pp. 939, 1165; Dictionnaire universel françois et latin, p. 117

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Temrucum spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • GeoNames