Latinitas nondum censa

Adygeia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Adygeia
Res apud Vicidata repertae:
Adygeia: insigne
Adygeia: vexillum
Q1977835, Inclavatura et exclavatura, Divisio administrativa Russiae, res publica
Civitas: Russia
Subdivisio superior: Russia, Q483599
Territoria finitima: Q3680
Caput: Q3752

Populus

Sermo publicus: Russica, Q27776
Zona horaria: UTC+4

Commemoratio

Paean: Q1138705

Sigla

Siglum autoraedarum: 01
Adygeia: situs

Adygeia[1] vel officiale Res Publica Adygeia seu Adygeiorum[2] (Russice Республика Адыгея, tr. Respublika Adygeja; Adygeice Адыгэ Республик, tr. Adygė Respublik) est subiectum Foederationis Russicae, in eius Districtum Foederalem Meridionalem inclusum. Metropolis Adygeiae est Maikop (Russice Майкоп, Adygeice Мыекъуапэ).

In Adygeia 451 milia homines (anno 2016) habitant, qui ut plurimum ad gentes Russorum (63,6 %, secundum censum anni 2010) et Adygeiorum[2] (Circassorum, 25,8 % secundum censum eundem) pertinent.

Linguae publicae sunt Russica et Adygeica.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Tabula topographica Adygeiae

Adygeia, in parte occidentali Caucasi septentrionalis Ciscaucasiaque sita et a Territorio Crasnodariano circumsaepta, ad regiones historicas Cubaniam atque Circassiam pertinens, aream 7792 km² habet. Pars septentrionalis rei publicae planities est, meridionalis autem a montibus Caucasi Maioris (quorum altissimus est Fischt) occupatur. Flumina principalia Adygeiae sunt Hypanis, Laba et Belaia (Album). Silvae circa 40 % rei publicae obtinent. Clima Adygeiae moderate tepidum est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Homines in terra Adygeiae ab antiquitate habitant. Artefacta multa culturarum antiquarum ibi inventa sunt. Ancestores populi indigeni Adygeiorum Zichi, Maeotae, Sindae, Cercetae, postquam Kasogi, deinde autem Circassi nominabantur.

Tabula ethnographica regionis autonomae Adygeicae (Circassicae) secundum censum anni 1926 cum terris ut plurimum ab Adygeis (Circassis) inhabitatis colore viridi designatis

Post cladem suam in Bello Caucasico (anno 1864 finito) multi Circassorum ad emigrationem in Imperium Ottomanicum coacti sunt, reliqui autem planities iuxta ripam sinistram Hypanis fluvii domicilium defixerunt. In hac terra die 27 Iulii anni 1922 regio autonoma Circassica (Adygeica) formata est, cuius instituta administrationis Crasnodariae in urbe (ad hanc regionem tamen non pertinenti) locabantur. A die 24 Augusti 1922 ad 13 Augusti 1928 regio autonoma Agygeica (Circassica), dein regio autonoma Agygeica nominabatur. A die 2 Augusti 1924 ad 28 Decembris 1934 ad territorium Septentrio-Caucasicum, dein usque ad diem 13 Septembris 1937 ad territorium Maeotide-Pontico (seu Asoviae et Maris Nigri) pertinebat, postquam pars territorii Crasnodariani facta. Die 10 Aprilis 1936 urbs Maikop, cum terris adiacentibus in regionem autonomam Adygeicam inclusa, caput eius facta est. Annis 1940 et 1962 area regionis autonomae denuo amplificata est, nonnullis partibus territorii Crasnodariani ad eam adiunctis.

Die 5 Octobris 1990 consilium legatorum populariorum regionale Adygeicum transformationem regionis autonomae in Rem Publicam Sovieticam Socialisticam Adygeicam RSFS Russicae declaravit. Mensibus sequentis haec transformatio ab instituta administrandi Russiae confirmata est. Die 23 Martii 1992 Consilium Supremum Adygeiae RSS Adygeiam in Rem Publicam Adygeiam (Adygeiam) renominavit. Die 21 Aprilis 1992 Conventum legatorum popularium Foederationis Russicae emendationem ad Constitutionem RSFS Russicae accepit, transformationem regionis autonomae in rem publicam eiusque renominationem confirmantem. In Constitutione Russiae, fine anni 1993 accepta, Adygeia prima in indice rerum publicarum Foederationis Russicae numerata est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. GEONAMES - Russian republics
  2. 2.0 2.1 "Адыгея, республика – Respublica Adygeiorum" [1]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Adygeiam spectant.