Latinitas bona

Crasnodaria

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Краснодар
Krasnodar 004.JPG
Vexillum Crasnodariae Insigne Crasnodariae
Vexillum Insigne


Nomina Latina alia

Catharinodorum[1]

Res politicae
Natio Russia
Condita 1793
Res geographicae
Area
 - tota


339,31 km²

Numerus incolarum 2018
 - Spissitudo
899 541
2651,09 incolae/km²
Coordinata 45° 02′ 00″ Sept., 38° 59′ 00″ Ort.
Altitudo 25-30 m
Situs interretialis: http://krd.ru/

Crasnodaria,[2] vulgo Krasnodar[3] (Russice Краснодар), est urbs in Russia, ad ripam dextram Hypanis fluvii sita, metropolis territorii Crasnodariani, subiecti Foederationis Russicae, atque Cubaniae, regionis historicae. Circa 900 milia incolarum secundum aestimationem 1 Ianuarii 2018 habens, die 22 Septembris eodem anno urbs cum plus quam decies centena milia incolarum rite declarata est.[4]

Crasnodaria est valens sedes mercaturae, industriae et culturae Caucasi septentrionalis. Plus quam centum officinas, tres stationes ferriviarias, aeroportum atque portum ad Hypanim fluvium habet. Universitates septem (quarum sunt, e.g., Universitas Publica Cubanica et Universitas Publica Technologica Cubanica) multaque alia instituta educationis, musea et theatra nonnulla hac in urbe sunt. FK Krasnodar et FK Kuban Krasnodar sunt societates pediludii urbis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Monumentum Catharinae Magnae Crasnodariae in urbe

Anno 1793 ut castrum condita, anno 1867 facta est urbs, ad annum 1920 Catharinodaria seu Catharinodorum,[1] vulgo Ekaterinodar (Russice Екатеринодар, i.e. 'Catharinae donum'), vocabatur. Annis ab 1860 ad 1918 erat metropolis regionis Cubanicae Russiae. Cum ferrivia per urbem venit, haec valens sedes mercaturae, industriae et transportationis facta est. Tempore Belli Civilis Russici Catharinodaria fuit urbs valens in parte meridiana Russiae, a viribus 'Albis' contra 'Rubros' (bolsevicos) pugnantibus tenebatur. Anno 1920 urbs occupata est a copiis 'Rubrorum' et die 7 Decembris eodem anno nomen suum hodiernum recepit. Anno 1937 Crasnodaria sedes administrativa territorii facta est. Tempore Belli Magni Patrii, die 9 Augusti 1942 urbs a copiis Germanicis occupata fuit, die 12 Februarii anno 1943 ab exercitu Sovietico liberata et post bellum restaurata.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 497.
  2. Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum, supplementum referens nomina Latina-Vulgaria, p. 169.
  3. Alexandri Gavrilov Corpus inscriptionum Regni Bosporani: album imaginum (CIRB-album), p. xii et al.
  4. В России появился еще один город-миллионник

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Crasnodariam spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • GeoNames