Jump to content

Hustonia

Latinitas bona
Coordinata: 29°45′46″N 95°22′59″W / 29.76278°N 95.38306°W / 29.76278; -95.38306
E Vicipaedia
(Redirectum de Houstoniensis)
Wikidata Hustonia
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Locus: 29°45′46″N 95°22′59″W
Numerus incolarum: 2 304 580
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: John Whitmire
Consilium: Houston City Council
Procuratio superior: Harris Comitatus

Geographia

Superficies: 1 724.544507 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Hustonia: situs
Hustonia: situs

Hustonia[1][2] sive Houstonia[3][4] est urbs ad ripas Buffalo Bayou in partibus australibus et orientalibus civitatis Texiae eminens, haud longe a litore sinus Mexicani distans. Hustonia est urbs Texiae prima, omnium Civitatum Foederatarum quarta quo ad numerum incolarum pertinet: censu enim anni 2010 hominum 2 099 451 ibi habitabant.

Terris a negotiatoribus fratribus anno 1836 emptis, videlicet Augusto Chapman Allen et Ioanne Kirby Allen, Hustonia anno 1836 condita est, nomine ad honorem Samuelis Houston ducis militum dato, qui mense Septembri eius anni praeses Texiae electus erat. Houstonia anno insequenti urbs rite incorporata, sedes comitatus Harrisburg (recentius Harris) atque caput ad interim Texiae omnis facta est. Praefectus urbi Iacobus Holman electus est.

Ab anno 1959 Houstonia sedes est dioecesis Galvestoniensis Houstoniensis, quae anno 2004 in archidioecesim erecta est. Sedes antiquior, nomine Galveston, urbs multo minor 80 chm. distans, ad oram maritimam iacet. Regio metropolitana Hustoniensis, "Hustonia maior" (Greater Houston) appellata, anno 2010 incolarum 6 490 180 habuit. Hustoniam ipsam una cum urbibus adiacentibus The Woodlands, Sugar Land, Baytown, Conroe, Galveston aliisque nonnullis comprehendit.

Incolae notabiles

[recensere | fontem recensere]
Ferrivia strataria Hustoniensis
  1. "Nomina Locorum" apud Boreoccidentales. Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6).
  2. Vb. adiect. "Hustoniensis": cf. "in Centro Studiorum Thomisticorum Universitatis Hustoniensis (Texiæe)" [sic] apud Documenta Catholica Omnia
  3. Cf. titulus libellorum Houstonia Magazine in hac urbe editorum
  4. Vb. adiect. "Houstoniensis", cf. nomen "Archidioecesis Galvestoniensis Houstoniensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Despectus topographicus in urbe Hustonia anno 1873 delineatus
Antiquiora
  • S. O. Young, A thumb-nail history of the city of Houston, Texas, from its founding in 1836 to the year 1912. Hustoniae, 1912 Textus apud The Portal to Texas History
  • S. O. Young, True stories of old Houston and Houstonians: historical and personal sketches. Galveston, 1913 Textus apud The Portal to Texas History
Recentiora

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Hustoniam spectant.